라틴어 문장 검색

Iulias postmeridianus consul, homo quantumvis vafer, qui semper videt ἅμα πρόσσω και` ὀπίσσω. Is multa diserte, quod in foro vivebat, dixit, quae notarius persequi non potuit, et ideo non refero, ne aliis verbis ponam, quae ab illo dicta sunt.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:7)
Corruptissimam rem omnium quae umquam dictae sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt, putabant Dorionis esse in metaphrasi dictam Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare reiecit Haec quomodo ex corruptis eo perueniant, ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas apud Vergilium intellegi posse.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 12:2)
sed ille vereor ne virtuti plus tribuat quam natura patiatur, praesertim Theophrasto multa diserte copioseque dicente, et hic metuo ne vix sibi constet, qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae mala tamen eum qui in his omnibus sit beatum fore censeat si sapiens sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 180:5)
At vero eius filii diserti et omnibus vel naturae vel doctrinae praesidiis ad dicendum parati, cum civitatem vel paterno consilio vel avitis armis florentissimam accepissent, ista praeclara gubernatrice, ut ais, civitatum eloquentia rem publicam dissipaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 38:5)
namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi et sententiis densus et in iis quae a sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 69:1)
interuenientibus amicis qui ad hoc spectaculum concurrerant et rogantibus dixi molestum me amplius non futurum, si iurasset disertiorem esse Ciceronem quam se.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 17:7)
Non quidem in hac suasoria sed in hac materia disertissima illa fertur sententia DORIONIS , cum posuisset hoc dixisse trecentis Leonidam quod puto etiam apud Herodotum esse ἀριστοποιεῖσθαι ὡσ ἐν ἅͺδου δειπνησομένουσ.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 11:9)
multa de meo Catone, quo saepissime legendo se dicit copiosiorem factum, Bruti Catone lecto se sibi visum disertum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 46 4:5)
Postero die dixit pro Mario Salvius Liberalis, vir subtilis dispositus acer disertus;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 17:1)
quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam, quod sentio) dignos, a quibus causam diserti docerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:3)
sententias a disertissimis uiris iactatas facile in tanta hominum desidia pro suis dicunt et sic sacerrimam eloquentiam quam praestare non possunt, uiolare non desinunt.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 10:5)
satis id est magnum, quod potes praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis, melior et probabilior esse videatur, ut in contionibus et in sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat oratio, denique ut prudentibus diserte, stultis etiam vere videare dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 44:3)
multos enim, quibus loquendi ratio non desit, invenias quos curiose potius loqui dixeris quam Latine, quomodo et illa Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, adnotata unius adfectatione verbi, hospitem dixit nec alio se id deprehendisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 37:4)
in quo admirari soleo non equidem istos, qui nullam huic rei operam dederunt, sed hominem in primis disertum atque eruditum, Philippum, qui ita solet surgere ad dicendum, ut quod primum verbum habiturus sit, nesciat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 316:1)
itaque memini optime illum dicere pro hac rene adulteri rea in quam SYRIACVS VALLIVS, homo disertus, calumniam iurauerat.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION