라틴어 문장 검색

[0623B] Episcopus vero de Arvernis et universi comitatus illius, videntes Christi exercitum sic fuga dilapsum et ab impiis carnificibus attritum, ad radices montis ubi fluvius Reclei oritur, et ipsi fugam inierunt, equos et omnia relinquentes, et tamen pauci evadentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 78:1)
Populus autem Galileae qui ab arido cum rege urbem intraverat videns Pisanos per urbem discurrere, cives occidere, thesauros inauditos diripere, pariter et ipsi avaritiae flammis aestuantes et jurisjurandi obliti, circiter quatuor millia civium in ore gladii percusserunt, gazam, vestes, pecora, et omnes divitias illorum incomputabiles diripientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 58:4)
Caballus denique illius per fauces et abrupta montium discurrens, nequaquam comprehendi a gentilibus potuit, donec montana egressus ad exercitum regis repedavit, domini ac sessoris sui sanguine foedatus, patenter mortis illius omnibus indicio factus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:12)
Hac regis sententia in populo jam divulgata, dilapsus est exercitus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:6)
- Rex cum Turcis congrediens, fuga dilabitur, quibusdam suorum in bello cadentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 21:2)
Nec mora, ventus fortis ac vehemens, qualis per annos plurimos non est auditus a nautis, mari incubuit, motum et fervorem intolerabilem reddidit, naves quassavit, funes navium suo impetu attrivit, anchoras a profundo sustulit, procellas sic contra naves ampliavit, ut [0704C] navis in navem discurrens sine remige mutuam dissolutionem pateretur, et sic tota illa congregatio Christianorum cum universa suppellectile misera submersione absorberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:2)
Discurre, festina,festina suscita amicum tuum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:5)
Et alibi eciam dicitur, "Substantia festinantia cito dilabitur,nec non et minuitur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 4:11)
Sic et modo falsa fama et falsus rumor cito dilabitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:4)
Et Seneca dixitin epistolis, "Concordia prave res crescunt, discordia maxime dilabuntur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 58:14)
discordia maximæ dilabuntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 273:11)
Sed dum sermo huiuscemodi pauperum divitumqueper ora discurreret, ministris referentibus tandem percussit aures regis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:22)
Quos imitatae matronae complures, opertis capitibus et basternis, per latera civitatis cuncta discurrunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 16:2)
Quibus subserebat non adeo vetus exemplum, quod Diocletiano et eius collegae, ut apparitores Caesares non resides sed ultro citroque discurrentes, obtemperabant, et in Syria Augusti vehiculum irascentis, per spatium mille passuum fere pedes antegressus est Galerius purpuratus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 10:1)
Pinnas autem ideo illi fabulosa vetustas aptavit, ut adesse velocitate volucri existimetur, et praetendere gubernaculum dedit, eique subdidit rotam, ut universitatem regere per elementa discurrens omnia non ignoretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION