라틴어 문장 검색

haec est enim fere discriptio officii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 131:2)
ex quo leges moresque constituti, tum iuris aequa discriptio certaque vivendi disciplina;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 19:5)
aut si via ulla nisi ab hac una arte traditur aut argumentorum aut sententiarum aut denique discriptionis atque ordinis, fateamur aut hoc, quod haec ars profiteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse commune:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 36:4)
Sic enim decerno, sic sentio, sic adfirmo, nullam omnium rerum publicarum aut constitutione aut discriptione aut disciplina conferendam esse cum ea, quam patres nostri nobis acceptam iam inde a maioribus reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 116:3)
Quae discriptio si esset ignota vobis, explicaretur a me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 61:2)
cum autem ad idem, unde semel profecta sunt, cuncta astra redierint eandemque totius caeli discriptionem longis intervallis rettulerint, tum ille vere vertens annus appellari potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 4:3)
videbamus in studio dimetiendi paene caeli atque terrae Gallum familiarem patris tui, Scipio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 63:3)
cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum subactam atque puram et suavitatem odorum qui afflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo diligentiam sed etiam sollertiam eius a quo essent illa dimensa atque discripta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:4)
multis annis post Romulum Prisco regnante Tarquinio quis veterum scriptorum non loquitur, quae sit ab Atto Navio per lituum regionum facta discriptio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 48:2)
multis annis post Romulum Prisco regnante Tarquinio quis veterum scriptorum non loquitur, quae sit ab Atto Navio per lituum regionum facta discriptio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 48:2)
domum Rabirianam Neapoli, quam tu iam dimensam et exaedificatam animo habebas, M. Fontius emit HS CCCI X_X_X_. id te scire volui, si quid forte ea res ad cogitationes tuas pertineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:3)
de verbis enim componendis et de syllabis prope modum dinumerandis et dimetiendis loquemur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:1)
Neque enim ipse versus ratione est cognitus, sed natura atque sensu, quem dimensa ratio docuit quid accideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 1:4)
in vitae societate audiam civem digitis peccata dimetientem sua?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 4:4)
nam cum a primo urbis ortu regiis institutis, partim etiam legibus auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium, equitum peditumque discriptio, tota res militaris divinitus esset constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est dominatu regio re p. liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION