라틴어 문장 검색

ac simul inter eiusmodi orationem crebris et ingentibus poculis ingenium omne ingurgitabat, fomitem esse quendam dicens et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 4:2)
Minister vetuli puer Falerni inger mi calices amariores, ut lex Postumiae iubet magistrae, ebrioso acino ebriosioris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 271)
"Et si quando lepidae et festivae volunt videri et se mero ingurgitaverint, ebriati sacrilegium copulantes aiunt:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:43)
hoc vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientis vigilantibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:8)
Hunc scribunt ipsius familiares et ebriosum et mulierosum fuisse, neque haec scribunt vituperantes, sed potius ad laudem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 16:2)
Noli enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:7)
In mancipio vendendo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 116:6)
quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium furiosorum ebriosorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:6)
Anus enim ipsa inter deversitores diutius ingurgitata ne ignem quidem admotum sensisset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:6)
Indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra summam voluptatem me ingurgitavi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:3)
Plurimum enim interesse concedes et inter ebrium et ebriosum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:4)
Potest et qui ebrius est, tunc primum esse nec habere hoc vitium, et qui ebriosus est, saepe extra ebrietatem esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:5)
In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia, quae erant dediscenda, si scires.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 37:5)
Aeque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere volumus, suum cuique morbum exprobratura mittamus, sicut ebrioso vina et valetudinario medicamenta.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 75:3)
quo ebrius ab ebrioso et timens a timido.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION