라틴어 문장 검색

Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
(불가타 성경, 집회서, 36장24)
Quod si et enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam, absque hominibus; sed et vae eis, cum recessero ab eis!
(불가타 성경, 호세아서, 9장12)
in me vero et in fratribus meis restitit Omnipotentis ira, quae super omne genus nostrum iuste superducta est ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장38)
Feminae quidem sua sponte tanquam servitio liberatae studiosius pullos enutriunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 2:1)
Nam et a gallinis melius enutriuntur, et longe maior grex efficitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 5:1)
Superducit mater filiis non vitricum, sed hostem, non parentem, sed tyrannum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:11)
Declinavi parumper de via occasione aliorum et, dum infantem Pacatulam instituo, immo enutrio, multarum subito male mihi pacatarum bella suscepi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:1)
quem morem secutus centum promisit per libellum in quo virgulae superductae pars ultra pecuniae defectionem protendebatur vacante infra loco.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 24:2)
obducta superducta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6049)
hic suis liberis superduxit novercam, cuius instinctu eos caecavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2093)
ibat et hippolyti proles pulcherrima bello virbius Theseus mortua Hippolyte Phaedram, Minois et Pasiphaae filiam, superduxit Hippolyto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7611)
Rhoetus ergo Marrubiorum rex fuerat in Italia, qui Anchemolo filio Casperiam superduxit novercam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3884)
suosque ducunt educunt fetus proprios et enutriunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3171)
Mercurio puerum diva Cythereide natum naides Idaeis enutrivere sub antris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:1)
aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION