라틴어 문장 검색

Isdem diebus Mucianus Vitellii filium interfici iubet, mansuram discordiam obtendens, ni semina belli restinxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 80장1)
qui mobilitate vulgi expulsi, resumpta per arma dominatione fugas civium, urbium eversiones, fratrum coniugum parentum neces aliaque solita regibus ausi superstitionem fovebant, quia honor sacerdotii firmamentum potentiae adsumebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장9)
Igitur rex munientibus coria velaque iussit obtendi, ut extra teli iactum essent, duasque turres ex capite molis erexit, e quibus in subeuntes scaphas tela ingeri possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 28:1)
Quod si contra veritatem ostensam de inparitate virium instetur, ut assolet, per victoriam David de Golia obtentam instantia refellatur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:10)
Nee possum obtendere paupertatem, cum in evangelio anum videam duo, quae sola sibi supererant, aera mittentem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:7)
Quodsi obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subiectis, iudex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:2)
"Frustra obtenditur adulescentia et aetas puellaris adseritur:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:58)
Quid obtendis patrimonium, quid superbiam servulorum?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:13)
Marnas Gazae luget inclusus et eversionem templi iugiter pertremescit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:11)
sed habitus ille feralis eversionis omen fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 7:2)
Quasi saeculum illud eversionibus urbium curreret, Carthaginis ruinam statim Corinthus excepit, Achaiae caput, Graeciae decus, inter duo maria, Ionium et Aegaeum, quasi spectaculo exposita.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 1:1)
Gracchus, pater ille Gracchorum, eosdem centum et quinquaginta urbium eversione multavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 9:2)
et reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi pars populi erant, et iam relictas sibi a maioribus sedes aetate quasi iure possidebant?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 7:1)
Pompeius vero Strabo omnia flammis ferroque populatus non prius finem caedium fecit, quam Asculi eversione manibus tot exercituum, consulum direptarumque urbium dis litaretur utcumque.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 14:1)
Et in eversione Troiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION