-
Inde, opinor, et a quibusdam philosophia quoque eiecta est, a Thebaeis dico, et a Spartiatis et Argivis, dum ad nostra conantur, et homines gloriae, ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis [scripturis]1 offenderunt digestis, ex proprio instituto curiositatis ad propria opera verterunt, neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis intellegentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria videbantur.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 2:1)
-
non enim possum quin revortar, quin loquar, quin edissertem eramque ex maerore eximam, bene facta maiorum meum exaugeam atque illam augeam insperato opportuno bono:
- (티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 123)