라틴어 문장 검색

Hac infamia consternati, quae per ora populi facile dilapsa merito invisos ac detestabiles eos cunctis effecerat, noctem ferme circa mediam collectis omnibus furtim castello facessunt, bonaque itineris parte ante iubaris exortum transacta, iam die claro solitudines avias nacti, multa secum prius collocuti accingunt se meo funeri;
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:1)
Ea cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se atque in palude proxima delituit et frustra requisita perisse credita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 8:1)
Ingressae sunt autem puellae Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est valde et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum; quam accipere noluit.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장4)
Si clanget tuba in civitate, populus non expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장6)
Et consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장31)
quibus ille auditis, consternatus est et animo deficiebat, quod non, qualia voluit, talia contigerant in Israel, et, qualia mandaverat ei rex, evenerant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장27)
Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장8)
Ut audivit autem, vehementer expavit et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos; cognovit enim quia quaerebant eum perdere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장22)
Victi tamen perculsique maiore parte amissa consternati profugiunt partim silvis petitis, partim flumine (qui tamen in fuga a nostris acriter insequentibus conficiuntur),
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장7)
25. Non expavescatis, [queso], de eorum numero:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM97)
non expavit ad occursum plurimorum hominum,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM106)
Subito etiam terreri et expavescere in hoc morbo prodest, et fere quicquid animum vehementer turbat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장112)
Subito etiam terreri et expauescere in hoc morbo prodest, et fere quicquid animum uehementer turbat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 21:5)
Subito etiam terreri, et expavescere, in hoc morbo prodest;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 21:5)
non talem Triviae confert laudator Homerus Alcinoo genitam, quae dum per litora vestes explicat et famulas exercet laeta choreis, auratam iaculata pilam post naufraga somni otia progressum foliis expavit Ulixen.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae72)

SEARCH

MENU NAVIGATION