라틴어 문장 검색

Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitauit aliquis aut inhorruit aut grauitatem eius partis sensit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 34:1)
si febris non dimittit, eaque interdiu leuior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi caui sunt, malae rubent, uenae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 35:2)
In pulmonis morbo si sputo ipso leuatur dolor, quamuis id purulentum est tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda ualetudo contingere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 2:1)
Quod si, ne rupta quidem uomica uel pure extrinsecus emisso, febris quieuit, aut quamuis quierit, tamen repetit, item si sitis est, si cibi fastidium, si uenter liquidus, si pus est liuidum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 23:3)
tum in solio descendendum est, atque ibi quoque uidendum est, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat, quod uix fieri potest, si priora recte cesserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 7:2)
Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur, fomentisque, sed protinus ualidioribus, totum corpus circumdet maximeque inuolutis extinctis testis et titionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 4:5)
frequens tussis est, pus excreatur, interdum cruentum aliquid.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 3:5)
Quicquid excreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 3:6)
Exit modo ex gingiuis, modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingiuarum ullo uitio, ita ut nihil excreetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 1:3)
Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus neque quicquam ut ex ulcere excreatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:2)
et per hanc excreatur, si tolerabilis morbus est, pituita;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 1:6)
nam saepe, ubi nihil est, quod excreetur, continuatur et strangulat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 5:2)
quod in iis verum est, quibus alvus facile, nec tuto, resolvitur, quique facile inhorrescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 7:2)
si membra inhorrescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 3:8)
aut post sudorem inhorrescere;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION