라틴어 문장 검색

Quo uero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est — Fortunam loquor — Possit exserere?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:10)
Qui recto caelum uultu petis exserisque frontem,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 13:1)
Asseres enim pedum XII cuspidibus praefixi atque hi maximis ballistis missi per IIII ordines cratium in terra defigebantur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:2)
Hi similitudine armorum vehementer nostros perterruerunt, ac tametsi dextris humeris exsertis animadvertebantur, quod insigne pactum esse consuerat, tamen id ipsum sui fallendi causa milites ab hostibus factum existimabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 50장2)
scis Mariam patremque ducem, qui cuspide Gallos Italiamque fovet, nec te praeclara Serenae fama latet.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:72)
iam puppe vehi, iam stagna secare fervet et absentes invadere cuspide Mauros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:234)
pro cuspide ferri cuncta volant, dum dextra ferox in vulnera saevit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Rimanti telum ira facit3)
dextram exerit ille contentus laeva sustinuisse patrem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam9)
armavit natura cutem dumique rubentes cuspidibus parvis multos acuere rubores.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De lucusta4)
Mavors, sanguinea qui cuspide verberat urbes, et Venus, humanas quae laxat in otia curas, aurati delubra tenent communia templi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete11)
Occurrit pro fratre Mimas Lemnumque calentem cum lare Vulcani spumantibus eruit undis et prope torsisset, si non Mavortia cuspis ante revelato cerebrum fudisset ab ore.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia55)
famuli currum iunxere volantem Impetus horribilisque Metus, qui semper agentes proelia cum fremitu Romam comitantur anhelo, sive petat Parthos seu cuspide turbet Hydaspen.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:32)
dextrum nuda latus, niveos exerta lacertos, audacem retegit mammam, laxumque coercens mordet gemma sinum;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:37)
non ocius hausit Achilles semiferi praecepta senis, seu cuspidis artes sive lyrae cantus medicas seu disceret herbas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:17)
Candida Parrhasii post hanc regina Lycei et Pandionias quae cuspide protegit arces, utraque virgo, ruunt:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION