라틴어 문장 검색

quam tibi, si primos duce te virtutis honoris carpere fraternae sedeatque adcrescere famae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 190:1)
Hanc falsam fallacissimamque sententiam multum quoque adjuvit invidia, cui aliena fama semper dolori, quae alienas virtutes semper intabescit videndo.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.11)
sed formas quoque fingimus saepe, ut Famam Vergilius, ut Voluptatem ac Virtutem (quemadmodum a Xenophonte traditur) Prodicus, ut Mortem ac Vitam, quas contendentes in satura tradit Ennius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 83:1)
"tradunt arma patres, rapit inrevocata iuventus, non alias umquam tantae data copia famae fortibus aut campo maiore exercita virtus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:51)
itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui, ut virtute eorum anteparta per flagitium perderes?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 238)
Properantem Constantium Orienti ferre suppetias, turbando prope diem excursibus Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus indicabant, urebant Iuliani virtutes, quas per ora gentium diversarum fama celebrior effundebat, magnorum eius laborum factorumque vehens adoreas celsas, post Alamanniae quaedam regna prostrata, receptaque oppida Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa, quos ipse fecit et vectigales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 1:1)
aeternum, enim, nomen famamque a Britannis clade maxima affectis, virtute duxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.127)
illa quidem interea fama tabescet inani, haec tua ne virtus fiat amara tibi, neve tua Medae laetentur caede sagittae, ferreus armato neu cataphractus equo, neve aliquid de te flendum referatur in urna:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 125)
Et in tantum laudabilis est bona fama, ut a quodam philosopho dicatur,"Tacet omnis virtus, nisi fama late pateat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 22:3)
interea cursus, quos prima a parte iuventae quosque adeo consul virtute animoque petisti, hos retine atque auge famam laudesque bonorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 3 8:3)
Post haec diebus aliquot evolutis, et fama Baldewini longe lateque crebescente, et bellorum suorum virtute super omnes hostes suos divulgata, dux civitatis Rohas, quae dicitur Edessa, sita in [0448D] regione Mesopotamiae, episcopum ejusdem urbis cum duodecim majoribus civitatis, quorum consilio omnis status regionis fiebat, ad ipsum Baldewinum misit, quatenus cum Gallis militibus ad urbem descenderet, terram adversus Turcorum infestationes defenderet, et cum duce communi potentia et dominio universos reditus et tributa obtineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 38:1)
Si fama excitanda sit vel opinio late spargenda, sive virtutis sive potentiae, istiusmodi homines buccinatores egregii sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:10)
Si veris magna paratur Fama bonis, et si successu nuda remoto Inspicitur virtus, quidquid laudamus in ullo Maiorum, Fortuna fuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:61)
Quid Cimbrorum Teutonorumque tot milia superfusa Alpibus ita sustulit, ut tantae cladis notitiam ad suos non nuntius sed fama pertulerit, nisi quod erat illis ira pro virtute ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:5)
"o quam te parcum in praeconia famae mens agitat matura tuae, quantumque ferentem fortunam virtute domas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권55)

SEARCH

MENU NAVIGATION