라틴어 문장 검색

Lucretius "taetri primordia viri". nonnumquam pro foetore ponitur 'virus', ut apud Lucilium "anseris herbilis virus". addidit aut 'ad' abundat, aut 'addidit', quia habebant ante nonnihil veneni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1299)
rastros tenaces ad fodiendum scilicet, quia cum tra- hitur rastrum per agros, omnem spurcitiam secum colligere videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4214)
quotiens conscientiae luxuriantis fetore pollutos ad suaveolentiam pudicitiae stimulis correctionis impellitis, hircorum vos obtulisse virulentiam Christus sibi computat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 4:3)
minus humano sanguine ad spurcitiam consecrantur, quia futurum sanguinem lambunt?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 11:4)
Ita summa gratia eius de spurcitia plurimum concinnata est, quam Atellanus gesticulatur, quam mimus etiam per muliebres res repraesentat, sensum sexus et pudoris exterminans, ut facilius domi quam in scaena erubescant, quam denique pantomimus a pueritia patitur ex corpore, ut artifex esse possit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:1)
in quo ipse, eliminata omni spurcitia, fecit ecclesiam sanctae Dei genetricis atque omnium martyrum Christi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 2:2)
Sed et fetor inconparabilis cum eisdem uaporibus ebulliens omnia illa tenebrarum loca replebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:15)
Et ecce ibi campus erat latissimus ac laetissimus, tantaque flagrantia uernantium flosculorum plenus, ut omnem mox fetorem tenebrosi fornacis, qui me peruaserat, effugaret admirandi huius suauitas odoris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:15)
Consequens est enim, praedictorum vitiorum scoriam [0453A] deauratis lectionibus purpurare, vitiosumque fetorem verborum imbalsamare mellifluo, ne si tanti sterquilinii fetor in nimiae promulgationis aures evaderet, populum ad indignationis stomachum, et nauseantis vomitum invitaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION