라틴어 문장 검색

Patere mathematicos aliquando verum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:7)
premebat reum praeter volgatam invidiam crimen unum, quod M. Volscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus plebis fuerat, testis exstiterat se, haud multo post quam pestilentia in urbe fuerat, in iuventutem grassantem in Subura incidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 148:1)
atque me minoris facio prae illo, qui omnium legum atque iurum fictor, conditor cluet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 4135)
eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 2113)
Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum vitae agundae esse expetit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 2115)
Quibus vero natura tantum tribuit sollertiae, acuminis, memoriae, ut possint geometriam, astrologiam, musicen ceterasque disciplinas penitus habere notas, praetereunt officia architectorum et efficiuntur mathematici.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장73)
Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus eleganti manu finxisset scaenam in minusculo theatro, quod ἐκκλησιαστήριον apud eos vocitatur, in eaque fecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia, tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras, coronasque capitibus leoninis ornatas, quae ora stillicidiorum e tectis habent rationem, praeterea supra ea nihilominus episcaenum, in qua tholi, pronai, semifastigia omnisque tecti varius picturis fuerat ornatus, itaque cum aspectus eius scaenae propter asperitatem eblandiretur omnium visus et iam id opus probare fuissent parati, tum Licymnius mathematicus prodiit et ait 'Alabandis satis acutos ad omnes res civiles haberi, sed propter non magnum vitium indecentiae insipientes eos esse iudicatos, quod in gymnasio eorum quae sunt statuae omnes sunt causas agentes, foro discos tenentes aut currentes seu pila ludentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장16)
Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus; conflatile et oraculum mendax, quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra muta?
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION