라틴어 문장 검색

de Tiburtino veniet pinguissimus agro haedulus et toto grege mollior, inscius herbae necdum ausus virgas humilis mordere salicti, qui plus lactis habet quam sanguinis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI25)
Sed quandam volo nocte nigriorem, Formica, pice, graculo, cicada.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV3)
Cum tibi trecenti consules, Vetustilla, Et tres capilli quattuorque sint dentes, Pectus cicadae, crus colorque formicae;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII1)
Dum Phaethontea formica vagatur in umbra, Inplicuit tenuem sucina gutta feram.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XV1)
In quo ruta facit nemus Dianae, Argutae tegit ala quod cicadae, Quod formica die comedit uno, Clusae cui folium rosae corona est;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII4)
Urucam male pascit hortus unam, Consumpto moritur culex salicto, Et talpa est mihi fossor atque arator.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII7)
nam legimus florem depasta salicti et pascuntur vero dumos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1946)
quod cum vidisset Aeacus petit a Iove, ut formicae, id est μύρμηκεσ, quas casu animadverterat plures, in homines et suos socios verterentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 710)
formicae ad studium respicit conparatio hoc loco, non ad personas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4021)
sane 'formica' dicta est ab eo, quod ore micas ferat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4024)
quod cum proditum aegre tulisset Minerva, Myrmicem illam virginem in formicam convertit eamque, ut proditricem, adversam frumentis, quae semper insequitur et subripit, esse praecepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4029)
quae res cum Iovi miserationem movisset, excogitavit quemadmodum formicae honorem daret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 40210)
nam cum Aeacum, filium suum ex Aegina susceptum, Thessalis imponeret regem et agros ipsos videret hominibus indigere, formicas colligi in unum iussit easque in homines commutavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 40211)
et bene rei parvae per metaphoram sublimitatem dedit, ut non videatur de formicis, sed de exercitu loqui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4033)
salicti virgulti genus, eo quod salit et surgit cito.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 544)

SEARCH

MENU NAVIGATION