라틴어 문장 검색

et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat imaque pars eius intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장68)
Id in alio genere fracturae supervacuum est, cetera eadem facienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장10)
Quo propior fractura capiti vel superiori vel inferiori est, eo peior est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장4)
Fere vero fasceis sex opus est Prima brevissima adhibenda, quae circa fracturam ter voluta, sursum versum feratur et quasi in cocleam serpat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장25)
Sed si iuxta articulum fractura est † die instillandum vinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio solvatur vel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장39)
et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior valentiorque ferula inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장45)
Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fovendus est et molli cerato perfricandus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장70)
Gravius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque vulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut umeri senserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장101)
At interdum fractura quibusdam velut aculeis carnem vexat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장141)
Propriae etiam dentientium gingiuarum exulcerationes, febriculae, interdum neruorum distentiones, alui deiectiones;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 18:2)
At quibus magni lienes sunt, iis gingiuae malae sunt, et os olet, aut sanguis aliqua parte prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 21:1)
Si ex gingiuis exit, portulacam manducasse satis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 5:3)
Illud [ne intereat] ante debebit adtendere, ne quod in gingiuis palatoue aliaue parte oris ulcus habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 9:4)
Haec ulcera a gingiuis incipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 3:3)
Solent etiam interdum iuxta dentes in gingiuis tubercula quaedam oriri dolentia:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION