라틴어 문장 검색

Causa terrenae corruptelae manifesta est, eo quod iniquitas hominum terram corruperit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:3)
Carnem hic posuit pro homine terreno, in quo carnis illecebra viam ejus corruperit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:3)
quia vitae probabilis tramitem virtutis ductu secuti sunt, corruptelae declinantes consortia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:8)
Intemperantia enim accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam creat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:3)
Corruptela enim diluvii causa est:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:2)
Delebo, inquit, corruptelam carnis, ut scribam incorruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:13)
Itaque cum mens nostra se a corporalibus mundi hujus illecebris quibus ante delectabatur, abluerit, bonis quoque cogitationibus veteris colluviem cupiditatis absterget, tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:12)
Quod et secundum litteram liquet, et proprie ac naturaliter carnis corruptelam indicio procellosae commotionis expressit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:2)
Talis autem commotio corruptelam creat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:5)
Causa ergo corruptelae commotio istius mundi est, per quam anima uniuscujusque degenerat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:6)
Cum enim vitiosae passiones mentem movent, corruptela generatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:7)
Denique evasisse se credit injustus tamquam de vinculis, cum justus ab ejus se consortio separaverit, diluvii cujusdam et corruptelae familiaris, ut corvus qui cum siccitatem terrae nusquam inveniret, non reversus, est, sed remansit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:10)
Cum enim alii deperissent, solus vitae egregiae merito, et praerogativa virtutis apud Deum dives, non est expertus malitiae corruptelam, per quem factum est ne totum corpus generis humani vel abolitum videretur in terris, vel a Dei abscissum gratia relinqueretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:10)
Et ideo justus quem non videbat Dominum requirebat, corruptelae exsors, cupidus aeternitatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:12)
Omnis enim affectus qui est praeter deformis delectationis illecebram, passio quidem est, sed bona passio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION