라틴어 문장 검색

Applicitis itaque muro ingeniis cum ingenti machina, et undique gravi assultu eam viris [0580B] Galliae oppugnantibus, cives, qui ex genere Judaeorum inhabitabant dono et consensu regis Babyloniae in redditione tributorum, in moenibus urbis exsurgentes, multum in defensione urbis obstiterunt, quousque Christiani variis plagis gravati, per dies quindecim prorsus diffisi, manus suas ab omni impetu continuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:3)
Crastina autem die exorta, et crudeli fama attritae gentis perlata in castra, conturbati sunt omnes primores exercitus, multum Longobardis improperantes quod mollitie et pigritia eorum contritus et imminutus fuerit exercitus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:9)
Sed longo [0642A] tempore dum circa hanc et ejus moenia incassum laboraret, nec famis angustia eos compellere valeret in ejus redditionem, eo quod a Babylonia, Ascalone, Sagitta et Sur auxilium illis frequenter adesset, et navigio rerum abundantia superesset, comes Reymundus, consilio cum suis habito, novum praesidium fieri decrevit, a quo semper urbi adversaretur, et ad quod sui assidue protectionis causa ab hostili impetu repedarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 64:2)
Transactis aliquot post haec diebus, legatio Geigremich et praepotentium regni Corrozan Boemundum et Tankradum in civitate Rohas de redemptione matronae interpellavit, quatenus Baldewinum de Burg, quem tenebant in carcere, pro ejus restitutione remitterent, aut quindecim millia byzantiorum in ejus redditione ab eis mitterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:1)
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibushabundanter, et non improperat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 41:1)
pauca dabit, etmulta improperabit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 28:7)
"Si quisautem nostrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 79:3)
"Quicumque ergo vestrum indiget sapientia, postulet illama Deo, qui dat omnibus affluenter, nec improperat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 1:6)
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat, et dabitur ei.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 7:10)
tamen et ille ipse talem sibi proponet veritatis conditionem, quae menti et intellectui satisfaciat in redditione causarum rerum quae jampridem sunt cognitae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:12)
ab amicis de sermonibus improperii, et, cum dederis, ne improperes;
(불가타 성경, 집회서, 41장28)
Arduum quidem opus et ultra vires aggredior, non tam de propria virtute confidens, quam de lumine Largitoris illius "qui dat omnibus affluenter et non improperat".
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:12)
Non impropero illi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:27)
interim, quod longe optimum est, cum re, cuius est imago, connectitur, collatione invicem respondente, quod facit redditio contraria, quae ἀνταπόδοσισ dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 140:3)
redditio autem illa rem utramque, quam comparat, velut subiicit oculis et pariter ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION