라틴어 문장 검색

indictione, hoc est anni ab incarnationis domini nostri Iesu Christi octogenti septuaginta tres transacti, imperator vero veniens de finibus Beneventana post multa victoria super Sarracini facta.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1631)
Quos rex benigne suscipiens aliquot dies secum detenuit et Aprili mense remuneratos absolvit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 144:6)
Aprilis visa est in sole quasi parva macula, nigra tamen, paululum superius medio centro eiusdem sideris, quae a nobis octo dies conspicitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:13)
Coepit autem ieiunare anno incarnationis dominicae DCCCXXIII.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 309:2)
Aprilis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 35:5)
Apriles anni 1909. B. DE SIMSON.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 8:3)
Mense Aprili eclipsis lunae fuit;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 50:2)
Aprilis admirandae acies apparuerunt vesperascente die in caelo, in modum domus rotundae totum caeli ambitum circumducentes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 57:5)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCXLIX natus est Aelfred, Angul-Saxonum rex, in villa regia, quae dicitur Uuanating, in illa paga, quae nominatur Berrocscire:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 1 2:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLI, nativitatis autem Aelfredi regis tertio, Ceorl, Domnaniae comes, cum Domnaniis contra paganos pugnavit in loco, qui dicitur Uuicganbeorg, et Christiani victoriam habuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 3 6:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLIII, nativitatis autem Aelfredi regis quinto, Burgred, Merciorum rex, per nuncios deprecatus est Aethelwulfum, Occidentalium Saxonum regem, ut ei auxilium conferret, quo mediterraneos Britones, qui inter Merciam et mare occidentale habitant, dominio suo subdere potuisset, qui contra eum immodice reluctabantur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 7 10:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLV, nativitatis autem praefati regis septimo, magnus paganorum exercitus tota hieme in praefata Scepige insula hiemaverunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 10 13:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLX, nativitatis autem Aelfredi regis duodecimo, Aethelbald, et in Scireburnan sepultus, et Aethelberht, frater suus, Cantiam et Suthrigam, Suth-Seaxam quoque suo dominio, ut iustum erat, subiunxit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 18 21:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXIV pagaini hiemaverunt in insula Tanet, et firmum foedus cum Cantuariis pepigerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 20 23:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXVI, nativitatis autem Aelfredi regis decimo octavo, Aethelred, Aethelberhti regis frater, Occidentalium Saxonum regni gubernacula suscepit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 21 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION