라틴어 문장 검색

Concipere animo potes quam simus fatigati, quibus totiens agendum totiens altercandum, tam multi testes interrogandi sublevandi refutandi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 23:1)
quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:14)
metuens induceris atque altercante libidinibus tremis ossa pavore.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:5)
nec immerito quidam quanquam in dicendo mediocres hac tamen altercandi praestantia meruerunt nomen patronorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 226:3)
increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 173:4)
in summa optimus est in discendo patronus incredulus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 139:2)
Canus Iulius, vir imprimis magnus, cuius admirationi ne hoc quidem obstat, quod nostro saeculo natus est, eum Gaio diu altercatus, postquam abeunti Phalaris ille dixit:
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 125:1)
misera mens incredula est.
(세네카, Hercules Oetaeus 28:30)
Loca nos non contaminant per se, sed quae in locis fiunt, a quibus et ipsa loca contaminari altercati sumus:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:14)
Qui cum iussis pontificalibus obtemperantes memoratum opus adgredi coepissent, iamque aliquantulum itineris confecissent, perculsi timore inerti, redire domum potius, quam barbaram, feram, incredulamque gentem, cuius ne linguam quidem nossent, adire cogitabant, et hoc esse tutius communi consilio decernebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.4)
Quo audito omnium, qui considebant, ad ipsum ora et oculi conuersi, diligenter, quid diceret, discutiebant, et ipsum esse dignum episcopatu, ipsum ad erudiendos incredulos et indoctos mitti debere decernunt, qui gratia discretionis, quae uirtutum mater est, ante omnia probabatur inbutus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 2:1)
Qui cum ad prouinciam Orientalium peruenisset Anglorum, susceptus est honorifice a rege praefato, et solitum sibi opus euangelizandi exsequens, multos et exemplo uirtutis, et incitamento sermonis, uel incredulos ad Christum conuertit, uel iam credentes amplius in fide atque amore Christi confirmauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.4)
sedemus desides domi mulierum ritu inter nos altercantes, praesenti pace laeti nec cernentes ex otio illo brevi multiplex bellum rediturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 756:7)
ego in contione ero et tempus, quoad omnia instructa sint, loquendo altercandoque traham.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 487:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION