라틴어 문장 검색

id verbum significat quasi tu dicas incuriae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XII 2:3)
De materiis infamibus, quas Graeci ἀδόξουσ appellant, a Favorino exercendi gratia disputatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XII 1:1)
INFAMES materias, sive quis mavult dicere inopinabiles, quas Graeci ἀδόξουσ ὑποθέσεισ appellant, et veteres adorti sunt, non sophistae solum, sed philosophi quoque, et noster Favorinus oppido quam libens in eas materias se deiciebat, vel ingenio expergificando ratus idoneas vel exercendis argutiis vel edomandis usu difficultatibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XII 2:1)
Verba super hac re Aristotelis philosophi adscripsi, ut vel auctoritas clari atque incluti viri tam infamibus nos voluptatibus deterreret:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 6:1)
Livia infamis ob veneficium Augusti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 6:3)
Sumptus autem consueti cuiusque censu definiendi sunt, eoque tenore temperandi ut intra reditus sint, nec servorum fraudi, aut incuriae obnoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:5)
Caesari victori sibique infame esse statueret regna sociorum atque amicorum ab externo rege occupari, nuntios confestim ad Pharnacem misit, Armenia Cappadociaque decederet neve occupatione belli civilis populi Romani ius maiestatemque temptaret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 34:4)
suscitata pro Timini infami martirio:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM46)
proiectis fascibus horret lictor et infames labuntur sponte secures:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:294)
Talibus adclamat dictis infame nocentum concilium, qui perpetuis crevere rapinis et quos una facit Rufino causa sodales, inlicitum duxisse nihil;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:187)
Cur ergo res infamis est?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 4:2)
adeo cuncta incuria disiecta erant neque belli timor, ac ne pax quidem nisi languida et soluta inter temulentos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장9)
imperium adeptus extorrem, infamem et post interfectum Postumum Agrippam omnis spei egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram fore necem longinquitate exilii ratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장4)
Falanio obiciebat accusator, quod inter cultores Augusti, qui per omnis domos in modum collegiorum habebantur, Cassium quendam mimum corpore infamem adscivisset, quodque venditis hortis statuam Augusti simul mancipasset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장2)
isque infamem veneficiis ea in provincia et Plancinae percaram nomine Martinam in urbem misit, postulantibus Vitellio ac Veranio ceterisque qui crimina et accusationem tamquam adversus receptos iam reos instruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 74장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION