라틴어 문장 검색

quamquam et haec in suggilationem nostri breviter dicta sint, si non praestet fides, quod exhibuit infidelitas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:14)
Quos equidem non reprobo et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:11)
Dispensationem pecuniae et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:9)
et nominando Venerem et Dardanum et maternam et paternam generositatem destruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3653)
sua nomina propriam generositatem, ut "et nos aliquod nomenque decusque gessimus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2401)
itaque post discessum legatorum cum binis continuis litteris et Lepidus me ut venirem rogaret, et Laterensis multo etiam magis prope implorans obtestaretur non ullam rem aliam extimescens quam eandem, quae mihi quoque facit timorem, varietatem atque infidelitatem exercitus eius, non dubitandum putavi quin succurrerem meque communi periculo offerrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 18 2:1)
vides quam sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicitiis, quam ad tempus aptae simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 1:1)
Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis accepisset, alter, ut vadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam mortis destinatam, utinam ego inquit tertius vobis amicus adscriberer!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:1)
mussitat quidem iuvenum nostrorum calcata generositas, sed qui transiit derogantes in hoc solum movetur, ut gaudeat, igitur venerantur hucusque contemptum ac subitae stupentes dona fortunae quem consessu despiciebant, sede suspiciunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 2:2)
Amo in te quod litteras amas et usquequaque praeconiis cumulatissimis excolere 1 contendo tantae diligentiae generositatem, per quam nobis non solum initia tua verum etiam studia nostra com- mendas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 1:1)
Quia uero sunt multi in Anglorum gente, qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando coniugio dicuntur admixti, ad fidem uenientes admonendi sunt, ut se abstineant, et graue hoc esse peccatum cognoscant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION