라틴어 문장 검색

nec te tua plurima, Panthu, labentem pietas nec Apollinis infula texit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:16)
tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem, demissa ab laeva pantherae terga retorquens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 19:3)
Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos, infula cui sacra redimibat tempora vitta, totus conlucens veste atque insignibus armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:16)
aptat rorantis sanguine cristas telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:4)
Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram lanea dum nivea circumdatur infula vitta, inter cunctantis cecidit moribunda ministros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:3)
hae litterae, non dico apud bonos, sed apud mediocriter malos, infularum loco sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 11:2)
Sed cur sacratas deripis capiti infulas?
(세네카, 아가멤논 12:7)
qui vero adversus saevissimos casus se extollit et ea mala, quibus alii opprimuntur, evertit, ipsas miserias infularum loco habet, quando ita adfecti sumus, ut nihil aeque magnam apud nos admirationem occupet quam homo fortiter miser.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 96:3)
Deinde circuivit totam faciem infula absque oculis, ut non videretur masculus sed speciosa virgo.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina 1:12)
infula laurus erat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 171)
Gaudeo te, domine maior, amplissimae dignitatis infulas consecutum, sed id mihi ob hoc solum destinato tabellario nuntiatum non minus gaudeo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Felici suo salutem 1:1)
isset per avitas tibi stilus noster curules, patricias nihilominus infulas enumeraturus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 1:3)
Sed quam fine viae recentis imo, qua monstrat veteres Apollo Cumas, albam crinibus infulisque cerno!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana27)
nunc vacuos crines alio subit infula nexu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum33)
capit ille dapes, habet ille soporem, tunc senior quae iussus agit, neu falsa videri noctis imago queat, longaevi vatis opacos Tiresiae vultus vocemque et vellera nota induitur, mansere comae propexaque mento canities pallorque suus, sed falsa cucurrit infula per crines, glaucaeque innexus olivae vittarum provenit honos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권34)

SEARCH

MENU NAVIGATION