라틴어 문장 검색

nec ingrate accipiamus locum, tempus et otium.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:26)
Non sit tibi molestum inter tot amicitias illam quam spiritalem ad differentiam aliarum credimus nominandam, quae illis quodammodo involvitur et obscuratur, et illam quaerentibus et desiderantibus occurrunt et obstrepunt ab earum, ut ita dixerim, communione secernere;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:25)
Licet aviditati meae nimis ista sit molesta dilatio, ad hoc tamen non solum tempus coenae, cui deesse non permittimur, sed etiam multorum, quibus debitor tui es, exspectatio satis onerosa compellit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:47)
Quibus vel nunc tandem exclusis, tanto mihi gratior est solitudo, quanto molestior inquietudo praecessit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:3)
cui evaporet si quid molestum mens conceperit;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:8)
Haud ingrate hanc tuam pro me accipio sollicitudinem;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:17)
Sed quia utrique adsumus, promissi tui non immemores, otio huic non simus ingrati.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:7)
Rex David amicitiam quam Naas regi filiorum Amon exhibuerat, cum filio eius Hanon misericorditer obtulisset, ille superbus et ingratus amico contumeliam adiecit contemptui.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:26)
Nam cum quibusdam molesta sit veritas, siquidem ex ea nascitur odium secundum illud:
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:5)
obsequium tamen illud multo molestius est, quod peccatis indulgens, praecipitem amicum fieri sinit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:7)
Ego quoque vicem rependens amico, accepta occasione durius obiurgandum putavi, nec quibusdam quasi conviciis parcens, eum libertati meae nec impatientem reperi, nec ingratum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:6)
Cum enim [0463D] mea largitas tot hominibus fercula procuret, tot fercula copiosa compluat, ipsi tamen gratiae ingrati, nimis illicite licitis abutentes, frena gulae laxantes, dum comedendi mensuras excedunt, lineas potationis in infinitum extendunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:16)
quod doleo et moleste fero.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:15)
Hoc dux audito et moleste accepto, post dies octo precibus Tankradi satisfaciens, ducentis equitibus et mille peditibus terram regionesque Grossi Rustici ingressus est, et praeda innumerabili undique contracta, homines gentiles alios trucidari, alios jussit captivari, caetera vero omnia in flammas et caedes usquequaque redegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:3)
Rex, ut haec audivit, legatos sub judicio mortis hunc ingratum rumorem tacere jussit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION