라틴어 문장 검색

Legati interim ex oppido Thysdrae, in quod tritici modium milia CCC comportata fuerant a negotiatoribus Italicis aratoribusque, ad Caesarem venire, quantaque copia frumenti aput se sit docent, simulque orant ut sibi praesidium mittat, quo facilius et frumentum et copiae suae conserventur.
(카이사르, 아프리카 전기 36:3)
Quibus rebus perterritus Varro, cum itinere converso sese Italicam venturum praemisisset, certior ab suis factus est praeclusas esse portas.
(카이사르, 내란기, 2권 20:10)
Caesar longius bellum ductum iri existimans et de Italicis commeatibus desperans, quod tanta diligentia omni litora a Pompeianis tenebantur, classesque ipsius, quas hieme in Sicilia, Gallia, Italia fecerat, morabantur, in Epirum rei frumentariae causa Q.
(카이사르, 내란기, 3권 42:3)
Italas senior tendebat in oras;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:142)
humanae specie plantae se magna figurat insula (Sardiniam veteres dixere coloni), dives ager frugum, Poenos Italosve petenti opportuna situ:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:336)
Sublimi certe Curium canit ore vetustas, Aeaciden Italo pepulit qui litore Pyrrhum, nec magis insignis Pauli Mariique triumphus, qui captos niveis reges egere quadrigis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:36)
miscentem incendia Pyrrhum sustinuit toto maerens Oenotria lustro, et prope ter senas Itali per graminis herbas Massylus Poeno sonipes vastante cucurrit Hannibalemque senem vix ad sua reppulit arva vindex sera patrum post bellum nata iuventus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:44)
ille tamen mandante procul Stilichone citatis acceleravit equis Italamque momordit harenam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:232)
"hic Cimbros fortesque Getas, Stilichone peremptos et Mario claris ducibus, tegit Itala tellus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:257)
omnibus hoc, Italae gentes, exposcite votis, Manlius ut vigilet, dormiat ut Pharius.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Theodoro et Hadriano3)
currat, qui sociae roget in convivia mensae indigenas Fluvios, Italis quicumque suberrant montibus Alpinasque bibunt de more pruinas:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:127)
haud aliter Latiae sublimis Signifer aulae, imperii sidus propria cum sede locavit, auget spes Italas;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:7)
Maior Scipiades, Italis qui solus ab oris in proprium vertit Punica bella caput, non sine Pieriis exercuit artibus arma:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:1)
cum sola ea res omnem impensam terreni pretio suo liberet, si modo non provincialis sed Italicus ager est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 11:5)
sed et Italici generis esse voluit eximiae fecunditatis Albanas Curiatiae familiae trigeminorum matres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION