라틴어 문장 검색

sub lucis ortum tepida manat, medio die, cuius vehementissimus est calor, frigida eadem fluit, inclinato in vesperam calescit, media nocte fervida exaestuat, quoque nox propius vergit ad lucem, multum ex nocturno calore decrescit, donec sub ipsum diei ortum adsueto tepore languescat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 24:3)
"Non mare illud, quod exaestuans iter fluctibus occupat, euntes nos moratur, non Ciliciae fauces et angustiae includunt:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:31)
A septentrione ingens in litus mare incumbit longeque agit fluctus et magna parte exaestuans stagnat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 24:1)
Sed adeo in illa plaga mundus statas temporum vices mutat, ut, cum alia fervore solis exaestuant, Indiam nives obruant, rursusque, ubi cetera rigent, illic intolerandus aestus existat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 14:1)
Quippe aestimantur purgamenta exaestuantis freti pretio, quod libido constituit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 21:3)
Tertia ferme hora erat, cum stata vice Oceanus exaestuans invehi coepit et retro flumen urgere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 9:1)
Non tamen invictum animum curae obruunt, quin tota nocte persederet in speculis equitesque praemitteret ad os amnis, ut, cum mare rursus exaestuare sensissent, praecederent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 26:2)
defuimus, data continuo quin cingula soli nostra tibi, quis mota loco labefactaque cessit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 184:1)
at fluctu puppis labefacta reverso solvitur effunditque viros ipsumque minantem
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 379:1)
quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto, et quo latior est, in cunctas undique partis plura modo dispargit et a se corpora mittit, nec facile in venas cibus omnis diditur ei nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus, unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:9)
Quin etiam finis dum vitae vertitur intra, saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur ire anima ac toto solui de corpore [tota] et quasi supremo languescere tempore voltus molliaque exsangui cadere omnia [corpore] membra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:1)
usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent, membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:16)
At nox obruit ingenti caligine terras, aut ubi de longo cursu sol ultima caeli impulit atque suos efflavit languidus ignis concussos itere et labefactos aëre multo, aut quia sub terras cursum convortere cogit vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:1)
hos igitur tellus omnis exaestuat aestus expiratque foras in apertum promptaque caeli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:19)
Quem nulla ambitio, nulla umquam largitio, Nullus timor, vis nulla, nulla auctoritas, Movere potuit in iuventa de statu, Ecce in senecta ut facile labefecit loco Viri excellentis mente clemente edita Summissa placide blandiloquens oratio?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION