라틴어 문장 검색

eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita affectus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 70:5)
ipsa, triumphatis qua possidet aethera regnis, adsilit innuptae ritus imitata Minervae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:35)
Est etiam mentigo, quam pastores ostiginem vocant, mortifera lactentibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 21:1)
Nam suburbanis lactens porcus aere mutandus est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 4:2)
lactens autem supergredi non possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 13:2)
cernitis, innuptae, iuvenes?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths7)
adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths16)
at libet innuptis ficto te carpere questu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths36)
quem procul ex alga maestis Minois ocellis saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flavo retinens subtilem vertice mitram, non contecta levi velatum pectus amictu, non tereti strophio lactentis vincta papillas, omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6420)
Nam etiam "in ore lactentium et infantium" sonuit iam Deo placita veritas, et cecus natus veritatem confessus est, quam Pharisei non modo tacebant, sed et maligne reflectere conabantur. 11.
(단테 알리기에리, Epistolae 77:6)
"Dico autem innuptis et viduis:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:19)
Praecepit dominus uxorem non debere dimitti excepta causa fornicationis et, si dimissa fuerit, manere innuptam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:5)
Sin autem arguitur, quare repudiato marito non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:18)
Pars stupet innuptae donum extitiale Minervae:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 3:1)
innuptae quae numquam nubit, nam virgo potest et nubere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 312)

SEARCH

MENU NAVIGATION