라틴어 문장 검색

Inter hos etiam promotorum tribunus, Potentius, cecidit in primaevo flore aetatis, bono cuique spectatus, meritis Ursicini patris, magistri quondam armorum suisque commendabilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 18:2)
porro reliquam partem obtimatibus, clericis sive laicis, ceterisque fidelibus suis largitus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 116:6)
Per omnes enim plateas iacebant cadavera clericorum, laicorum nobilium atque aliorum, mulierum, iuvenum et lactentium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 22:3)
Ludewicus rex orientalis placitum publicum episcoporum ac laicorum ad Vadum-Francorum celebravit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:2)
an non Socrates philosophus ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro ut semet in speculo contemplarentur, ut qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus impendio procuraret, ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret, qui uero minus se commendabilem forma putaret sedulo operam daret, ut uirtutis laude turpitudinem tegeret?
(아풀레이우스, 변명 14:3)
laici non sapiunt ea, quae sunt vatis,
(ARCHIPOETA, IV79)
Caeteris gratia facta est, tam clericis quam laicis, inter quos fuerunt duo fratres Domenicani necnon Guilielmus Worsleius ecclesiae D. Pauli decanus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 12:7)
31. Concessum etiam regi fuit eo parliamento subsidium pecuniarum tam a laicis quam a clero.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:1)
Sed ut densum arbustum commendabile fructu et decore est, sic ubi vetustate rarescit, pariter inutile et invenustum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:1)
Sunt etiam suapte natura pretio commendabiles pullus atque fuscus, quos praebent in Italia Pollentia, in Baetica Corduba.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 4:1)
22. Nullus clericus amercietur de laico tenemento suo, nisi secundum modum aliorum predictorum, et non secundum quantitatem beneficii sui ecclesiastici.
(Magna Carta 24:1)
60. Omnes autem istas consuetudines predictas et libertates quas nos concessimus in regno nostro tenendas quantum ad nos pertinet erga nostros, omnes de regno nostro, tam clerici quam laici, observent quantum ad se pertinet erga suos.
(Magna Carta 62:1)
62. Et omnes malas voluntates, indignaciones, et rancores, ortos inter nos et homines nostros, clericos et laicos, a tempore discordie, plene omnibus remisimus et condonavimus.
(Magna Carta 64:1)
Preterea omnes transgressiones factas occasione ejusdem discordie, a Pascha anno regni nostri sextodecimo usque ad pacem reformatam, plene remisimus omnibus, clericis et laicis, et quantum ad nos pertinet plene condonavimus.
(Magna Carta 64:2)
LITTERAE ENCYCLICAE LUMEN FIDEI EPISCOPIS PRESBYTERIS AC DIACONIS VIRIS ET MULIERIBUS CONSECRATIS OMNIBUSQUE CHRISTIFIDELIBUS LAICIS DE FIDE
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION