라틴어 문장 검색

Derisui enim humano generi patebit, si pariter ligatus colligatorum studeat vincula relaxare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 23:12)
Ergo si nostris que sunt indigna fauore Votis aspirat, suspiria nostra relaxans, Plenius applaudet istis que sola perorant, Nec candore precum uestiri cultius orant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:11)
Nec Fronesis sola, distans, contraria, discors Nos omnes pacis conformi lege iugatas Diuidet in partes ut amoris uincla relaxet, Sed pocius constans, congaudens, consona, concors, In nostram mentem ueniet nec uicta labore Cedere credatur citra preludia lucte, Vel tumido flatu perflare superbia mentem, Vel sibi liuor edax animi mordere recessus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:34)
Ecce puella poli residens in culmine, celum Despiciens, sursum delegans lumina, quiddam Extramundanum toto cognamine uisus Vestigans, nil corporeum uenata sed ultra Transcendens, incorporei scrutata latentem Causam, principium rerum finemque requirens, Visibus offertur Fronesis, uisumque nitore Luminis offendens, mentem nouitate relaxat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:1)
Inuenta racione mali morbique reperta Materie, disquirit adhuc que causa salutis Languoris causas ualeat secludere, pestem Perdere, supplantare luem morbumque fugare.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:5)
Explicitas in dona manus ars illa relaxat, Que terre spacium, tractus maris, aeris altos Discursus, celi fines metitur, et omne Corpus sub certo describit fine nec altum Impedit, immensum tardat retrahitque profundum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 20:3)
hec comprimit, illa relaxat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:17)
Debilitas, Morbi, Languores, Tedia, Lapsus Illius comittantur iter, qui Martis amore Succensi, pugne cupiunt impendere uitam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:9)
Naufragium dulce, pondus leve, grata Charybdis, [0455B] Incolumis languor, et satiata fames.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:2)
Illic in praesidio Arthesiae Gozelo filius comitis Cunonis, [0455C] languore gravissimo occupatus, post dies aliquot vita discessit, et a confratribus Christianis debitum sepulturae honorifice et catholice suscepit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:13)
Nocte denique eadem, dolore ac languore corporis illius invalescente, [0579A] a suis, propter nimietatem tumultus navalis exercitas, Jerusalem se deferri jussit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:6)
et ideo nunc eis defectis ac mortuis, necessario oportere obsidionem urbis Sagittae differre, et hoc tempore exercitum convocatum relaxare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:5)
Dehinc rege a languore suo relevato, Arnolfus cancellarius sepulcri Dominici, nunc antistite Gobelino mortuo, patriarcha electus et constitutus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 48:1)
Confitenti peccatum ratio est relaxare iudicium.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 71:5)
Est languor malus quem vidi sub sole, divitias custodiri in malum possidentis eas (Eccle.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION