라틴어 문장 검색

Quam rem inlicitissimam atque indignissimam clericis prohibere temptantibus, ecclesia lapidata est.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 8:4)
Deinde post dies ferme octo, cum leges notissimas episcopus ordini replicasset, et dum ea quae iussa sunt velut implere disponunt, iterum ecclesia lapidata est.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 8:5)
tradunt plerique intra tabernaculum ducis obrutos, alii corpora extra vallum abiecta ostentui.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장11)
cui addidit paucos postea annos, laudabili in maritum memoria et ore ac membris in eum pallorem albentibus ut ostentui esset multum vitalis spiritus egestum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장4)
in Britanniam inde et Hispanias nuntios famamque, in Galliam Iulium Calenum tribunum, in Germaniam Alpinium Montanum praefectum cohortis, quod hic Trevir, Calenus Aeduus, uterque Vitelliani fuerant, ostentui misere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 35장4)
quo defunctus est die, lapidata sunt templa, subuersae deum arae, Lares a quibusdam familiares in publicum abiecti, partus coniugum expositi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 5장 1:2)
' 'unde mihi lapidem?
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장69)
Et in veteri quidem lege, quicumque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo aut gladio cervice subiecto contemptum expiabat cruore.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:10)
"In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter - a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci - nocte et die in profundo maris fui, in itineribus saepius, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mare, periculis in falsis fratribus, in laboribus, in miseriis, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis plurimis, in frigore et nuditate."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:3)
nolo te dilatare fimbrias et ostentui φυλακτήρια habere pia et conscientia repugnante pharisaeica ambitione circumdari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:9)
Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato iam virginitatis libello, quem sanctae Eustochiae Romae scripseram, post annos decem rursus Betheem ora reserare et confodiendum me linguis omnium prodere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:1)
Inde est, quod exercitus Postumium imperatorem, infitiantem quas promiserat praedas, facta in castris seditione lapidavit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 2:1)
Lapidatus a populo Vatinius, cum gladiatorium munus ederet, optinuerat ut aediles edicerent, ne quis in arenam nisi pomum misisse vellet.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:2)
Quo dicto universitas populi ad solum Caesarem oculos et ora convertit, notantes inpotentiam eius hac dicacitate lapidatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 5:1)
per fidem, saltem nobis parce, qui te nunquam lapidavimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION