라틴어 문장 검색

Bene inter nos convenit, ut opinor, omnia, quae corporeus sensus adtingit, ne puncto quidem temporis eodem modo manere posse, sed labi, effluere et praesens nihil obtinere, id est, ut latine loquar, non esse.
(아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus1)
Ut et rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa verborum satis declarat id potius ἐπιμελείαͺ τῶν λέξεων modulamentisque orationis M. Tullii convenisse, ut, quoniam utrumvis dici Latine posset, potestatem dicere mallet, non potestate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 20:1)
Rerum Divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 2:2)
An qui causas defendit recte Latineque dicat superesse se is quos defendit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 1:1)
Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria doctissimus, superesse non simplici ratione dici tam Latine quam Graece;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 10:1)
Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine 'aquilo,' βορέασ Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 10:1)
is Latine 'auster, ' Graece νότοσ nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 15:2)
Is obiectus derectusque in austrum, Latine 'septentrionarius,' Graece ἀπαρκτίασ appellatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 16:2)
̓Αναλογία est similium similis declinatio, quam quidam Latine proportionem vocant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 3:1)
Velut haec eius fabula de aviculae nidulo lepide atque iucunde promonet, spem fiduciamque rerum quas efficere quis possit haut umquam in alio, sed in semetipso habendam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 3:1)
Avicula, inquit, est parva, nomen est cassita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 4:1)
Sed hoc plane indigeo discere, quid sit 'penus' et qua fini id vocabulum dicatur, ne rem cotidiani usus, tamquam qui in venalibus Latine loqui coeptant, alia quam oportet voce appellem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 7:1)
quoniam civibus Romanis Latine loquentibus rem non suo vocabulo demonstrare non minus turpe est quam hominem non suo nomine appellare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 19:2)
De myope quoque, qui luscitiosus Latine appellatur, dissensum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 12:1)
PROTAGORAM, virum in studiis doctrinarum egregium, cuius nomen Plato libro suo illi incluto inscripsit, adulescentem aiunt victus quaerendi gratia in mercedem missum vecturasque onerum corpore suo factitavisse, quod genus Graeci ἀχθοφόρουσ vocant, Latine baiulos appellamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, III 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION