라틴어 문장 검색

Seruo libertatem dedit, filiae seruitutem.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 7:16)
Noluit ire ad voluntariam servitutem is, cuius libertatem civitas libera ferre non potuit !
(세네카, 행복론, Liber V 33:5)
circumspectare tum patriciorum voltus plebeii et inde libertatis captare auram unde servitutem timendo in eum statum rem publicam adduxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 390:1)
quos omnes ut baptizando a seruitute daemonica saluauit, etiam libertate donando humanae iugo seruitutis absoluit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 2:11)
Per timorem Dei expellemus omnem servitutem et aquiremus non solum libertatem, sed eciam summam ingenuitatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 8:2)
quippe adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa species libertatis inest.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장7)
neque enim hic, ut gentibus quae regnantur, certa dominorum domus et ceteri servi, sed imperaturus es hominibus qui nec totam servitutem pati possunt nec totam libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장17)
quae servitus est, si haec libertas existimari potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장5)
eam tum aequato iure omnium licentiam quaerentes, libertatem aliorum in suam vertisse servitutem inter se conquerebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 28:1)
M. Claudio clienti negotium dedit ut virginem in servitutem adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus vindicias, quod pater puellae abesset locum iniuriae esse ratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 470:1)
Syracusaeque, cum breve tempus libertas adfulsisset, in antiquam servitutem reciderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 419:4)
Nam ubi oculos a summae luce ueritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo consentiendoque quam inuexere sibi adiuuant seruitutem et sunt quodam modo propria libertate captiuae.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:12)
quid enim miserius accidere potest, quam is status in libertate quem ceteri uix ferunt in seruitute ?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 7:12)
et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana fremunt, et superbiae crudelitatique etsi seras, non leves tamen venire poenas - provocare qui provocationem sustulisset, et implorare praesidium populi qui omnia iura populi obtrisset, rapique in vincla egentem iure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset, - - ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi Romani implorantis vox audiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 622:1)
ibi cum diu sententiis certatum esset, et magna pars senatus, principe eius sententiae T. Manlio Torquato, cum tyrannis bellum gerendum fuisse censerent, hostibus et Syracusanorum et populi Romani, et urbem recipi, non capi, et receptam legibus antiquis et libertate stabiliri, non fessam miseranda servitute bello adfligi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 449:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION