라틴어 문장 검색

Vidi enim aliquos in amicis corrigendis, conceptam amaritudinem, ebullientem que furorem, nunc zeli, nunc libertatis nomine palliare;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:26)
Sed haec eius mentis vocis que libertas, amicitiae nostrae cumulum addidit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:1)
Ita et mihi eius libertas, et mea sibi probata patientia est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:5)
Ego quoque vicem rependens amico, accepta occasione durius obiurgandum putavi, nec quibusdam quasi conviciis parcens, eum libertati meae nec impatientem reperi, nec ingratum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:6)
Qualiter in stellis regnans artansque planetas Imperio seruire suo, nunc stare meantes Cogit, nunc tumidos sectari deuia sola Maiestate iubet, nunc libertate meandi Concessa motus, reddit sua iura planetis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:3)
Confertur tamen ad laudem titulumque fauoris Nobilitas augusta, genus presigne, parentes Ingenui, libertas libera, nobilis ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:26)
Illic venatoris induens personam milvus, veneratione furtiva, larvam gerebat accipitris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:87)
Aves, quasi naturae inspiratione, alarum ludo plausibili joculantes, virgini venerationis faciem exhibebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:16)
Haec est malitia, per quam in animis hominum deificatur pecunia, nummo divinae venerationis exhibetur auctoritas, per quam, ubi nummus loquitur, Tulliani eloquii tuba raucescit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:2)
Ecce habes quomodo tenacis avaritiae viscus humanae mentis alis auferat libertatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 54:1)
Alii namque quos servilis conditionis demittit humilitas, augustam jactitant libertatem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:3)
Hoc audito, dux imperatori legationem misit, quatenus hos principes terrae suae, quos tenebat captivos, libertati restitueret, alioqui se fidem illi et amicitiam non posse servare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:1)
Unde minus in veneratione a fidelibus lancea coepit haberi, credentibus magis avaritia et industria Raymundi, [0529A] quam aliqua Deitatis veritate omnia fieri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 64:5)
Quoniam si imperatoris volueris refutare pecuniam, et tam grandis talenti dimidium a me suscipere, me pristinae libertati restituere, a manicis his absolvere in omni, qua placuerit, conditione, in Deo meo jurans, tibi inseparabilis dilectionis et fidelitatis vinculo astringar, imo universi principes Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:9)
- Donimanus, accepto consilio amicorum, Boemundum sub pecunia pristinae restituit libertati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 71:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION