라틴어 문장 검색

Altior autem et profundior interpretatio illud attexit, quod ubi anima mole passionum curvatur gravi, et quasi diversarum cupiditatum mergitur aestu, terrenae omnes cogitationes et concupiscentiae in praeceps ruunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:1)
qui solum quidem vestigiis pedum perstringant, toto autem se librent corpore, et inani suspendant examine:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:8)
Bonus ergo agricola habet continentiam, castitatem, ut si quae arbores cito curvantur in terram, et effusius germinant, eas velut quadam temperantiae suae falce succidat, ut abjiciant quod infirmum est, germinent quod decorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 3:9)
idus Octobres, qui eius annum tricensimum terminabat, insolentiae pondera gravius librans, siquid dubium deferebatur aut falsum, pro liquido accipiens et comperto, inter alia excarnificatum Gerontium, Magnentianae comitem partis, exsulari maerore multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 1:2)
Eademque necessitatis insolubili retinaculo mortalitatis vinciens fastus, tumentes in cassum, et incrementorum detrimentorumque momenta versabilis librans (ut novit), nunc erectas eminentium cervices opprimit et enervat, nunc bonos ab imo suscitans ad bene vivendum extollit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 26:2)
Nam et corpus perhumile curvabat portas ingrediens celsas, et velut collo munito, rectam aciem luminum tendens, nec dextra vultum nec laeva flectebat et (tamquam figmentum hominis) nec cum rota concuteret nutans, nec spuens, aut os aut nasum tergens vel fricans, manumve agitans visus est umquam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 10:1)
Et ille litteris gratanter acceptis, Sirmium venit, comitantibus sociis, libratisque diu super pace consiliis, quam fundari posse cum Persis Musonianus rettulerat, in orientem cum magisterii remittitur potestate, provectis e consortio nostro ad regendos milites natu maioribus, adulescentes eum sequi iubemur, quicquid pro re publica mandaverit impleturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 21:2)
Qui primo curvatus, deinde humi suppliciter fusus, gentilique prece veniam poscens, bono animo esse est iussus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 65:2)
His litteris diu libratis, recto pectore (quod dicitur) considerateque responsum est, hoc modo:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 9:1)
Et quia vultus incessusque supplicem indicabat, susceptus bonoque animo esse iussus et placido, nihil arbitrio suo relinquens, pacem genibus curvatis oravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 3:2)
Qui cum reorum ritu oblati, stantes curvatis corporibus, facinora gravia purgare non possent, ultimae sortis infortunia metuentes, dederunt obsides imperatos, numquam antea pignora foederis exhibere compulsi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 13:1)
Libratis denique diu consiliis, concordi assensione cunctorum, Macriano quidem et Hariobaudo pax est attributa, Vadomario vero, qui suam locaturus securitatem in tuto, et legationis nomine precator venerat, pro Urio et Ursicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans, interim responderi non poterat, ne (ut sunt fluxioris fidei barbari) post abitum recreati nostrorum, parum acquiescerent per alios impetratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 18:1)
Denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agi oporteat cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum, temere procursantes, et urgente utraque parte, Antoninus ambitiosius praegrediens agmen, ab Ursicino agnitus, et obiurgatorio sonu vocis increpitus, proditorque et nefarius appellatus, sublata tiara, quam capiti summi ferebat honoris insigne, desiluit equo, curvatisque membris, humum vultu paene contingens, salutavit patronum appellans et dominum, manus post terga conectens, quod apud Assyrios supplicis indicat formam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 5:1)
per quae litora in sinus oblongos curvatus Sangarius et Phyllis et Lycus et fluvii funduntur in maria, quibus controversae cyaneae sunt Symplegades, gemini scopuli in vertices undique porrecti deruptos, assueti priscis saeculis obviam sibi cum horrendo fragore collisis molibus ferri, cedentesque retrorsus acri assultu, ad ea reverti quae pulsarant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 14:2)
Eius nune residua leniter sinuata, subiectaque ursae caelesti, ad usque laevum Bospori Thracii latus (ut ordo postulat) exsequemur, id admonentes, quod, cum arcus omnium gentium flexis curventur hastilibus, Scythici soli vel Parthici, circumductis utrimque introrsus pandis et patulis cornibus, lunae decrescentis ostendunt, medietatem recta et rotunda regula dividente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION