라틴어 문장 검색

Hanc post varios militum labores et ducum, fatigatorum acerrimis proeliis, Aliso quidam tribunus abscidit, exsertus bellator et prudens, hoc modo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 8:1)
ineunte adulescentia, quoniam humanitate et studiis disciplinarum sollertium est expolitus, librabit suffragiis puris merita recte secusve factorum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 9:2)
Inter quos Valerianus fuit domesticorum omnium primus, et Natuspardo quidam scutarius, exsertus ita bellator, ut Sicinio veteri comparetur, et Sergio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 16:2)
Qui cum rem librata iustitia comperisset, eumque ad Boas, Delmatiae locum, exterminasset, aegre imperatoris iracundiam tulit, perciti vehementer, quod hominem addictum (ut ipse proposuerat) morti, clementiori sententia didicerat plexum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 23:2)
defectum enim patrimonii se opimi perpeti senator existimat, si is defuerit quem aliquotiens libratis sententiis, invitaverit semel.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 17:2)
Ac linteis quidam indumentis amictus, calceatusque itidem linteis soccis, torulo capiti circumflexo, verbenas felicis arboris gestans, litato conceptis carminibus numine, praescitorum auctore, caerimoniali scientia supersistit cortinulae sacerdos pensilem anulum librans, aptum ex filo perquam levi, mysticis disciplinis initiatum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 31:1)
Inter quos omnes ab adulescentia virtutum pulchritudine commendabilis, noster Hypatius praeminebat, vir quieti placidique consilii, honestatem lenium morum velut ad perpendiculum librans, qui et maiorum claritudini gloriae fuit, et ipse posteritatem mirandis actibus praefecturae geminae decoravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 16:1)
Hanc victoriam, opportunam et fructuosam, quae gentes hebetavit occiduas, sempiterni numinis nutu, Gratianus incredibile dictu est, quo quantoque vigore exserta celeritate aliorsum properans expedivit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 18:1)
steterunt improtecti pedites ita concatervatis manipulis, ut vix mucronem exserere aut manus reducere quisquam posset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 2:4)
ille precatur, Ille precem librat, supplicat ira preci.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:4)
Dum librant in mente metus, se mergere pacti, Se metui et ranas stagna subire uident.
(ANONYMUS NEVELETI, De leporibus et ranis 31:3)
quando se imago eodem speculo tum recondat penitus, tum foras exerat;
(아풀레이우스, 변명 15:4)
Ac dum ausculto quid sermonis agitarent, alter exerto cachinno
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:4)
Et ecce in ipso momento ianitor introrumpit exerte clamitans
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:1)
Ecce lapis Parius in Dianam factus tenet libratam totius loci medietatem, signum perfecte luculentum, veste reflatum, procursu vegetum, introeuntibus obvium et maiestate numinis venerabile:
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION