라틴어 문장 검색

complentur moles, avideque petitis Insula deseritur ratibus, quo tempore primas Impedit ad noctem iam lux extrema tenebras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:20)
Tempus erat, quo Libra pares examinat horas, Non uno plus aequa die, noctique rependit Lux minor hibernae verni solatia damni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:4)
Tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae nocte volant, seroque tenent a vespere nomen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:14)
Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris et coeunt ut aves, si quando luce vagantem noctis avem cernunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 4:2)
Si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem, tum cum luce nova noctis confinia servo, praemia danda putes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 53:2)
] cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam obtulit et pura per noctem in luce refulsit alma parens, confessa deam, qualisque videri caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum continuit, roseoque haec insuper addidit ore:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:2)
Et interea revoluta rubebat matura iam luce dies noctemque fugarat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:23)
nihil enim habet longissimi temporis spatium, quod non et in uno die invenias, lucem et noctem, et in aeternum dies vices plures facit istas, non alias contractior, alias productior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 7:6)
tunc quos excedens hilares, quis cultus iniqui praecipuus ducis, et profugo quos ipse notarat ingemuisse sibi, per noctem ae luce sub omni digerit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권117)
lux deinde noctem inquieta insecuta est, nec ullum erat tempus quod a novae semper cladis spectaculo cessaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 463:2)
si nocte sive luce, si servus sive liber faxit, probe factum esto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 119:2)
et Albae duo soles visos ferebant et nocte Fregellis lucem obortam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 160:2)
Diem noctis expectatione perdunt, noctem lucis metu.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 100:4)
"Si nostros gemitus et nostre tedia sortis, Mundanos casus mundanaque fata, caducos Ortus, instantes obitus uiteque propinquos Lapsus et nostre pensemus originis omen, Que nostrum tantos fastus inuadat ut ante Conspectum faciemque Dei presumat habere Colloquium noctisque lues cum luce loquatur, Conueniat regem seruus pauperque potentem, Factorique suo moueat factura querelam?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:1)
Tempestas grata, nox lucida, lux tenebrosa, Mors vivens, moriens vita, suave malum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION