라틴어 문장 검색

At naturalis magiae cultores, qui per rerum sympathias et antipathias omnia expediunt, ex conjecturis otiosis et supinissimis, rebus virtutes et operationes admirabiles affinxerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 199:1)
In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud inprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosae et superstitiosae, per omnes nationes atque aetates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 200:1)
multo minus superstitiosas aut curiosas, quales naturalis magiae scriptores (homines levissimi, et in rebus tam seriis quales nunc agimus vix nominandi) ubique ostentant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 289:4)
nec minus, quae inveniuntur in scriptoribus magiae naturalis, aut etiam alchymiae, et hujusmodi hominibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:13)
Inter attributa autem veri Dei ponitur quod sit Deus zelotypus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:6)
Inter vincula praestantissima castitatis et obsequii uxoris erga maritum illud censeri debet, si virum suum uxor prudentem putet, quod nunquam faciet si sum inveniat zelotypum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:24)
Zelotypus est Iesus, non vult ab aliis videri faciem tuam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:31)
nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert a digitis, quas in vaginae fronte solebat ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V25)
mortem sic quisquam exhorruit, ut sit zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII78)
patre Vergilio matre Magia fuit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr4)
nunc magnus habetur ille deus, cuius dedit experientia fures, necnon Thessalicae doctissimus ille magiae traditur extinctas sumptae moderamine virgae in lucem revocasse animas, Cocytia leti iura resignasse sursum revolantibus umbris, ast alias damnasse neci penitusque latenti inmersisse chao.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권45)
nam quid exponet, quae zelotypum malae tractationis accusat, aut qui Cynicum apud censores reum de moribus facit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 119:2)
Uxorem iam pudicam maritus iam non zelotypus eiecit,1 filium iam subiectum pater retro patiens abdicavit, servum iam fidelem dominus olim mitis ab oculis relegavit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 4:2)
Magia aut aliqua eiusmodi fallacia fieri dicitis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION