라틴어 문장 검색

Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 320:4)
"Verbus dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 8:19)
Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos, indeetiam dici consuevit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 9:3)
Si ergo lutum est corpus, oblinit nos utique, non diluit, et coinquinat animam inquinamento intemperantiae.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:4)
Harum generationum quaedam femineae sunt, malitia, petulantia, luxuries, intemperantia, impudicitia, aliaque hujusmodi vitia, quibus animi nostri quaedam enervatur virilitas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:10)
Mitigat judicem pudor reorum, excitat autem pertinacia denegantium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:9)
Exoriri ex intemperantia diluvium, quodve adhibendum ei remedium sit, ostenditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 1:3)
Intemperantia enim accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam creat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:3)
sapientis autem vigor mitigat et coercet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:12)
et ideo propter intemperantiam eorum supervenisse diluvium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:12)
Thalassius vero ea tempestate praefectus praetorio praesens, ipse quoque arrogantis ingenii, considerans incitationem eius ad multorum augeri discrimina, non maturitate vel consiliis mitigabat, ut aliquotiens celsae potestates iras principum molliverunt, sed adversando iurgandoque cum parum congrueret, eum ad rabiem potius evibrabat, Augustum actus eius exaggerando creberrime docens, idque (incertum qua mente) ne lateret affectans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 10:1)
Primo ut Martis ambigua declinentur, dein ut auxiliatores pro adversariis adsciscamus, quod pollicentur, tum autem ut incruenti mitigemus ferociae flatus, perniciosos saepe provinciis, postremo id reputantes, quod non ille hostis vincitur solus, qui cadit in acie, pondere armorum oppressus et virium, sed multo tutius etiam tuba tacente, sub iugum mittitur voluntarius, qui sentit expertus, nec fortitudinem in rebelles nec lenitatem in supplices animos abesse Romanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 14:3)
et reversus, quid egerint singuli quaerens, delictorum vindictas genuina lenitudine mitigabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 13:2)
Hac exitiali peste quassatis, paucis intemperantia aestuum consumptis, quos multitude augebat, tandem nocte quae diem consecuta est decimum, exiguis imbribus disiecto concreto spiritu et crassato, sospitas retenta est corporum firma.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 8:1)
Hoc comperto imperator ad vindicandum facinus nefandum erectus, iamque expetiturus poenas a noxiis ultimas, mitigatus est lenientibus proximis, missoque edicto, acri oratione scelus detestabatur admissum, minatus extrema, si deinde temptatum fuerit aliquid quod iustitia vetet et leges.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION