라틴어 문장 검색

nam ferrum non semper solvitur, sed mollescit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4463)
in pulmonibus autem inest raritas quaedam et adsimilis spongiis mollitudo ad hauriendum spiritum aptissima, qui tum se contrahunt adspirantes tum inre spiritu dilatantur, ut frequenter ducatur cibus animalis, quo maxime aluntur animantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:4)
in ipso tactu esse modum et mollitudinis et levitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 99:2)
Nam et odor urbanitatis et mollitudo humanitatis et murmur maris et dulcitudo orationis sunt ducta a ceteris sensibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 161:1)
sed videamus ne haec oratio sit hominum adsentantium nostrae inbecillitati et indulgentium mollitudini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:1)
artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est, pectora mollescunt asperitasque fugit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 64)
quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde semivir et tactis subito mollescat in undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 35:3)
temptatum mollescit ebur positoque rigore subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole cera remollescit tractataque pollice multas flectitur in facies ipsoque fit utilis usu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 34:4)
cernas mollescere cultu heroas vetulos, opifex quibus aspera membra finxerat et rigidos duraverat ossibus artus, sed pudet esse viros, quaerunt vanissima quaeque quis niteant,genuina leves ut robora solvant, vellere non ovium, sed Eoo ex orbe petitis ramorum spoliis fluitantes sumere amictus gaudent et durum scutulis perfundere corpus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 178)
Nam semper calor cum excoquit e rebus firmitatem et vaporibus fervidis eripit exsugendo naturales virtutes, dissolvit eas et fervore mollescentes efficit inbecillas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장11)
ut etiam in ferro animadvertimus, quod, quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis vapore percalefactum ita mollescit, uti in omne genus formae faciliter fabricetur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장12)
ovum in aceto si diutius positum fuerit, cortex eius mollescet et dissolvetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장74)
is enim scapos columnarum e lapidicinis cum deportare vellet Ephesi ad Dianae fanum, propter magnitudinem onerum et viarum campestrem mollitudinem non confisus carris, ne rotae devorarentur, sic est conatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장50)

SEARCH

MENU NAVIGATION