라틴어 문장 검색

Ipse procul montis sublime cacumen occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 66:2)
solis fise viris nec expetito naturae auxilio procul relictis promens montibus altius cacumen, non te fossa patens nec hispidarum obiectu sudium coronat agger;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium13)
sed adeo prope geminata cacumina eorum montium sunt, ut ex vertice altero conici tela in arcem possint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 297:1)
Nam et cacumen montis Idae et oppidum sub eodem monte hoc nomine vocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 3:3)
Cum igitur constet Gargara nunc pro montis cacumine nunc pro oppido sub eodem monte posito accipienda, Virgilius non de summo monte sed de oppido loquitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 9:1)
Nam in montanis cum sociis solummodo rei consciis contendens, hanc scilicet in partem qua urbs et praesidium Darsiani in summo situm est cacumine, valles et abrupta montium superat, ac longo in recessu ab urbe, et secreto, in valle consistens una cum Roberto Flandrensi, cuncta ordinat quae caute de urbis traditione agenda erant et sollicite.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:10)
ipse in Tisaeo - mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi - speculam posuit, ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid molirentur hostes, momento temporis acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 70:1)
"Itur ad constitutum scopulum montis ardui, cuius in summo cacumine statutam puellam cuncti deserunt, taedasque nuptiales, quibus praeluxerant, ibidem lacrimis suis extinctas relinquentes deiectis capitibus domuitionem parant, et miseri quidem parentes eius tanta clade defessi clausae domus abstrusi tenebris perpetuae nocti sese dedidere."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:61)
Ad haec tota vis Turcorum ab insidiis consurgit, et sexaginta equites Gallorum jam pravium montis tenentes, gravissima coeperunt insecutione urgere, ac per medium montis cacumen usque ad ipsam vallem, quam appropians Christianus exercitus occupavit, retulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:13)
nimbosa cacumina semper enim, quamvis aliis caeli partibus serenis, Leucatae montis cacumen nubibus tectum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2749)
Solus ab Hesperia non flexit lumina terra Magnus, dum patrios portus, dum litora numquam Ad visus reditura suos, tectumque cacumen Nubibus, et dubios cernit vanescere montes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:1)
sub vertice hoc est circa radices montis, quae ad rectam lineam suscipiunt cacumen, id est verticem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1631)
re vera autem mons est Ciliciae, cuius hodieque ardet cacumen, iuxta quod sunt leones;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2884)
ventus uti primas struit intra nubila vires, lenis adhuc, frondesque et aperta cacumina gestat, mox rapuit nemus et montes patefecit opacos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권304)
Alii, qui in vertice montis liberari sperabant, ab insequentibus peregrinis trucidati sunt, alii, a cacumine montis praecipitati, in ipsius Danubii undis absorpti sunt, sed plures navigio elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION