라틴어 문장 검색

Quam navem regiam comitate sunt tres naviculae a mercatoribus Londinensibus missae mercibus quibusdam vilibus et levibus oneratae, quae essent commercio cum barbaris exercendo idoneae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:10)
Navis vero in qua rex et regina vehebantur (cum duabus aliis naviculis solis) lacerata et vix a furore tempestatis elapsa Waimoutham appulit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 8:4)
quorum ope, tanquam per scaphas aut naviculas, aperiri et exerceri possint propiora cum coelestibus commercia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:2)
Atque audivimus inventam esse jam machinam aliquam naviculae aut scaphae, quae homines subter aquis vehere possit ad spatia nonnnulla.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:24)
His verbis hominis gravissimi incitatus adulescentulus cum naviculis cuiusquemodi generis XXX, inibi paucis rostratis, profectus ab Utica in Mauretaniam regnumque Bogudis est ingressus expeditoque exercitu numero servorum liberorum II milium, cuius partem inermem, partem habuerat armatam, ad oppidum Ascurum accedere coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 23:1)
Ticida, eques Romanus, ab residua classe cum erravisset delataque esset vento ad Thapson, a Vergilio scaphis naviculisque actuariis excepta est et ad Scipionem adducta.
(카이사르, 아프리카 전기 44:3)
Octavius cum Vatinium classem magna ex parte confectam ex naviculis actuariis habere cognosset, confisus sua classe substitit ad insulam Tauridem;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:1)
Hac adiuncta ad reliquas naves cursum Massiliam versus perficit praemissaque clam navicula Domitium Massiliensesque de suo adventu certiores facit eosque magnopere hortatur, ut rursus cum Bruti classe additis suis auxiliis confligant.
(카이사르, 내란기, 2권 3:4)
Ab his liberaliter ipse appellatus et quadam notitia Septimii productus, quod bello praedonum apud eum ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit cum paucis suis:
(카이사르, 내란기, 3권 104:4)
In his fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes consecuti equites nostri interfecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 53장3)
transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus, confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장4)
31. Iam armati petunt terram cum parvis naviculis
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM121)
transtra ligant hederae, malum circumflua vestit pampinus, antennis inlabitur ebria serpens, perque mero madidos currunt saliuntque rudentes lynces et insolitae mirantur carbasa tigres.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:181)
post aciem Pharsalicam cum praemissis in Asiam copiis per angustias Hellesponti uectoria nauicula traiceret, L. Cassium partis aduersae cum decem rostratis nauibus obuium sibi neque refugit et comminus tendens, ultro ad deditionem hortatus, supplicem ad se recepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 63장 1:2)
discurrunt transtris:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 335:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION