라틴어 문장 검색

Ex quibus illud intellegitur, ut ad officii formam revertamur, appetitus omnes contrahendos sedandosque esse excitandamque animadversionem et diligentiam, ut ne quid temere ac fortuito, inconsiderate neglegenterque agamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:1)
Certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti, non viri boni, versuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:4)
Ergo et Pythius et omnes aliud agentes, aliud simulantes perfidi, improbi, malitiosi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 75:7)
Mihi quidem etiam verae hereditates non honestae videntur, si sunt malitiosis blanditiis, officiorum non veritate, sed simulatione quaesitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 93:5)
Quodni Palamedi perspicax prudentia Istius percepset malitiosam audaciam, Fide sacratae ius perpetuo falleret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 126:5)
Nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari neglegentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 41:1)
Ad haec illa dici solent primum ab iis, qui minime sunt in disserendo mali, qui in ea causa eo plus auctoritatis habent, quia, cum de viro bono quaeritur, quem apertum et simplicem volumus esse, non sunt in disputando vafri, non veteratores, non malitiosi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 34:1)
sed quia numquam accidit ut cum eo verbo uno concertarem et quia scripta mihi videtur neglegentius quam ceterae, puto posse probari non esse meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 12 4:4)
in his inventae sunt quinque imagunculae matronarum in quibus una sororis amici tui hominis bruti qui hoc utatur et illius lepidi qui haec tam neglegenter ferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 47:16)
numquam essem sine cura, si quid iracundius contumeliosius aut neglegentius, quae fert vita hominum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 6 8:2)
quod cum fieri vehementer studeo tum etiam illud vereor ne, si minus cumulate videbere fecisse aliquid eius causa, me ille neglegenter scripsisse putet, non te oblitum mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 19 4:3)
de publicis negotiis quae vis ad te Tironem scribere, neglegentius ad te ante scribebam quod omnia minima maxima ad Caesarem mitti sciebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 5:5)
malitiosum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장8)
omnes apud hunc ornati elaboratique sunt versus, multo apud alterum neglegentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 1:4)
Illa enim ipsa contracta et minuta non neglegenter tractanda sunt, sed quaedam etiam neglegentia est diligens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION