라틴어 문장 검색

Lectus est deinde liber Quinti Sextii patris, magni, si quid mihi credis, viri et, licet neget, Stoici.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 2:2)
Mollem credere te virum volebam, Sed rumor negat esse te cinaedum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXIII3)
nam quando sterilis est amator ab datis, si negat se habere quod det, soli credimus, nec satis accipimus, satis cum quod det non habet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 132)
nam lucis genitor, verbi sator, auctor et ignis creditur extra oculos, ut apostolus edocet auctor, qui negat intuitu fontem Deitatis adiri, credite, nemo deum vidit, mihi credite, nemo.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 327)
Gigantas autem quid aliud fuisse credendum est quam hominum quandam inpiam gentem deos negantem et ideo aestimatam deos pellere de caelesti sede voluisse?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 8:2)
Hoc inter Pompeium et Caesarem, inter Ciceronem Catonemque commissum est, Catonem inquam illum, quo sedente populus negatur permisisse sibi postulare Florales iocos nudandarum meretricum, si credis spectasse tunc severius homines quam iudicasse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 8:1)
Atquin ut illos homines fuisse non possitis negare, etiam istae notae accedunt quae nec deos postea factos credi permittunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 12:1)
Idem et cum aliquid de veritate sapiebat deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine iubebat, credo ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 5:4)
credere iuranti durum putat esse Tibullus, sic etiam de se quod neget illa viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1204)
vel crede mori, vel adesse refelle, et gemina verum Christum ratione negato.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3356)
tribuni plebis, communis ordinum laetitiae concordiaeque soli expertes, negare tam id laetum patribus civibus universis nec prosperum fore quam ipsi crederent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 666:1)
coram negare mihi non vult, quod ego nec rogaturus eram nec, si impetrassem, crediturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 4:11)
nam hephthemimeres quam habere creditur, in synalipham cadit, ut 'magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile'. Terentianus de hoc rarum concedam, fieri non posse negabo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1449)
cum laeta civitate dictator unus nihil nec famae nec litteris crederet, et ut vera omnia essent, secunda se magis quam adversa timere diceret, tum M. Metilius tribunus plebis id enim vero ferendum esse negat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 300:1)
si gens surda negat sibi tot praeconia de te, tam multas rerum voces elementaque tantae nuntia laetitiae stolidas intrare per aures, audiat insanum bacchantis energima monstri, quod rabidus clamat capta inter viscera daemon, et credat miseranda suis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3126)

SEARCH

MENU NAVIGATION