라틴어 문장 검색

Nam si captus fueris amore feminae cuiuscunque fallacis et ditari quaerentis, illius nunquam consequeris amorem, sed vulpino decipieris ingenio quia, quum falsos tibi nutus extorquendi causa demonstrabit amoris, venti te aura ditabit inani, sibique largiendi tibi provocabit ingenium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:2)
Et postea quidquid in orbe carius possidebis, videbitur tibi modicum pro impensi nutus fallacis honore conferre, et sic mulieris captus ingenio ad inopiae compelleris litora navigare et in omnium devenire contemptum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:3)
Haec igitur, Gualteri, quae opulenta tibi brevitate notamus, si assidua lectione perceperis, facile non eris fallacis mulieris ingenio circumventus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:15)
Si oberrantem igitur mulier talis tenere cupit amantem suum, ei studeat celare propositum et animi cogitationem penitus occultare, ac cauta illi simulatione demonstret quod ex amoris turbatione ipsius non sit animus concitatus, sed patienter quod agit amator ac quiete se tolerare confingat;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:8)
Caveat itaque mulier fallacis amatoris insidiis supplantari, quia quam plurimi non amari sed solam quaerunt exercere libidinem vel suas de mulieribus in coetu laudes referre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:15)
post fructum vero laboris assumptum tergiversantur amanti, et occulta primitus cordis incipit duplicitas apparere, et misera simplexque ac nimium credula mulier letaliter se reperit fallacis amatoris ingenio circumventam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:17)
Et antiqua quorundam voluit praedicare sententia ea penitus esse in muliere fallente servanda, quae sunt in fallaci amatore narrata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 5:2)
Sapiens ergo eris, si istud studeas magno adipisci labore, quod cuncta bona quae in homine inveniuntur exornat et multos per sui potentiam in quolibet occultare novit excessus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:6)
Et haec non reperitur regula fallax sed omni exceptione carere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:7)
De mulieribus quoque aliis infinitis percipimus, quae suos viros et amatores eo quod eis sua non noverunt occultare secreta, turpiter in sermonis duplicitate prodidisse leguntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:15)
Praeterea nulla novit mulier aliquod occultare secretum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:1)
Et haec quidem regula pro nulla reperitur femina fallax.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:3)
cui te tamquam tibi alteri committas, cui nihil occultes;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:3)
Nihil enim occultat amicus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:16)
quae sunt levium hominum, atque fallacium, ad voluntatem loquentium omnia, nihil ad veritatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:46)

SEARCH

MENU NAVIGATION