라틴어 문장 검색

Narrationes hae secum ferunt humanam exsistentiam tribus praecipuis vinculis niti, quae inter se arte coniunguntur, nempe cum Deo, cum proximo et cum terra.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 87:2)
69. Dum recte rebus uti possumus, ad agnoscendum vocamur cetera viventia coram Deo sua ex natura valere atque “ea, sua mera exsistentia, Illi benedicunt Illumque glorificant”, cum “laetetur Dominus in operibus suis” (Ps 104,31).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:1)
Quin immo caduca vita illius qui inanior est amatur, atque paucis illis exsistentiae momentis eum suo affectu Ipse complectitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 99:10)
“Omnem creaturam percipere, suae exsistentiae canentem hymnum, laetanter est vivere in Dei amore ac spe”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:6)
Si id non facimus, conscientiam pondere oneramus aliorum exsistentiam negandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 127:3)
Nota est dignum maiorem eius vitae partem hoc munere esse peractam, in modica quadam exsistentia, nulla admiratione affecta:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:11)
Quin immo, iis qui cognitionem detinent ac praesertim ea utendi dominatum oeconomicum, eae permagnum dominationem praebent super totum humanum genus superque mundum universum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 140:2)
Ab hoc facile transitur ad notionem incrementi sine finibus aut limitibus, quae tam excitavit peritos doctrinae oeconomicae, rei nummariae et technologiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:10)
Non agitur de quadam re theoriarum oeconomicarum, quas fortasse hodie nemo defendere audet, sed de earum collocatione in activa oeconomiae progressione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:6)
Interea homines “fruuntur quadam specie sumptuosi et immoderati superprogressus qui improbanda ratione adversatur permanenti infrahumanae egestatis condicioni”, dum non satis celeriter apparantur institutiones oeconomicae et normae sociales quae pauperioribus subinde ad fundamentales opes accedere sinant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:10)
Denique non satis intellegitur quae sint altiores hodiernarum inaequalitatum radices, quae cum directione coniunguntur, finibus, sensu socialique contextu technologici et oeconomici incrementi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:11)
Vita fit se tradere circumstantiis pendentibus a technica, quae consideratur veluti primum subsidium ad exsistentiam interpretandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:7)
Si homo declarat se autonomum esse a realitate et se absolutum dominatorem constituit, ipsum fundamentum eius exsistentiae atteritur, quoniam “potius quam suo fungatur munere cooperatoris Dei in mundo creando, homo in Dei locum succedit sicque naturae concitat seditionem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 155:4)
“Homo enim totius vitae oeconomicae-socialis auctor, centrum et finis est”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 167:2)
Hanc ob rem, hodierni mundi realitas socialis, praeter definitas utilitates societatum bonis gignendis atque controversae rationis oeconomicae, postulat ut “pro omnibus promoveatur in primis propositum accedendi ad laborem eumque servandi”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 167:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION