라틴어 문장 검색

Hac re cognita Caesar celeriter iubet equitatum universum cuius copiam habuit in praesentia non magnam, et sagittarios quorum parvus numerus, ex castris arcessi, atque ordinatim signa se leniter consequi;
(카이사르, 아프리카 전기 12:3)
Ita fastigato atque ordinatim structo, ut trabes erant in capreolis collocatae, lateribus lutoque musculus, ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:7)
Postridie eius diei refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장6)
Eum, si fieri potest, oportet evellere vel oriculario specillo vel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장13)
Eum, si fieri potest, oportet euellere uel oriculario specillo uel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:3)
Eum, si fieri potest, oportet evellere vel oriculario specillo, vel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 4:4)
Optimum est igitur medio fere internodio subsidiarium tondere palmitem, devexamque re-sectionem facere post gemmam, ne, ut antea diximus,superlacrimet et gemmantem caecet oculum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 16:2)
eius accusationis auctor extitit Paetus quidam, exercendis apud aerarium sectionibus famosus et tum vanitatis manifestus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 23장2)
Pridie idus Martias commendata patribus re publica reliquias Neronianarum sectionum nondum in fiscum conversas revocatis ab exilio concessit, iustissimum donum et in speciem magnificum, sed festinata iam pridem exactione usu sterile.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 90장1)
contra plures auctorem generis libertinum prodiderunt, Cassius Seuerus nec minus alii eundem et sutorem ueteramentarium, cuius filius sectionibus et cognituris uberius compendium nanctus, ex muliere uulgari, Antiochi cuiusdam furnariam exercentis filia, equitem R. genuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 1:1)
Et sicut sectio capillorum nihil doloris ingerit, ita, si secetur vel dens vel os seu adeps seu cerebrum seu medulla, aberit omnis sensus doloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 12:2)
Sed, ut os secetur, omentum quod inpositum est ossi cruciatum, dum sectionem patitur, inportat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:3)
quod cum medici manus transiit, os iam cum medulla quam continet habet indolentiam sectionis similem capillorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:4)
omnia enim σύνθετα, id est composita, exitum sortiuntur, unde et atomos perpetuas dicunt, quia simplices sunt nec recipiunt sectionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7476)
et bene tempora, quasi rusticus, computat a barbae sectione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 295)

SEARCH

MENU NAVIGATION