라틴어 문장 검색

Et post ostium et postem posuisti memoriale tuum; nam longe a me discooperuisti et ascendisti, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus; dilexisti stratum eorum, manum respexisti.
너는 문과 문설주 뒤에 너의 기념상을 모셔 놓았다. 정녕 너는 나를 버리고서 옷을 벗고 네 잠자리로 올라가 자리를 넓게 폈다. 너는 네가 잠자리를 같이하고 싶어 하는 자들과 약조를 맺고 그 손을 바라보았다. (불가타 성경, 이사야서, 57장8)
Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.
그들 또한 내 말을 듣기를 마다하였던 조상들의 악습으로 되돌아가 다른 신들을 좇아 다니며 섬겼다. 이스라엘 집안과 유다 집안은 내가 그들의 조상과 맺은 내 계약을 깨뜨렸다.” (불가타 성경, 예레미야서, 11장10)
non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
그것은 내가 그 조상들의 손을 잡고 이집트 땅에서 이끌고 나올 때에 그들과 맺었던 계약과는 다르다. 그들은 내가 저희 남편인데도 내 계약을 깨뜨렸다. 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 31장32)
et tulit de semine regni pepigitque cum eo foedus et accepit ab eo iusiurandum, sed et fortes terrae sustulit,
그는 또 왕실 후손 가운데 한 사람을 골라, 그와 계약을 맺고 맹세를 시킨 다음, 이 땅의 유력자들을 잡아갔다. (불가타 성경, 에제키엘서, 17장13)
Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare.
그들은 기뻐하며 그에게 돈을 주기로 합의를 보았다. (불가타 성경, 루카 복음서, 22장5)
Non enim probam decet feminam sua quaecunque sine causa retardare promissa, sed, si penitus petentem non exaudire disponat, spem vel alia primitiva non largiatur amoris, quia pro maxima sibi fallacia reputatur si quod sibi pepigerit neglexerit adimplere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 15:3)
Ad hoc igitur te volumus penitus edoceri quod, licet purus amor potius quam mixtus sive communis sit cunctis hominibus eligendus, non tamen uni licet amantium sui coamantis rebellem exsistere voluntati, nisi forte inter amoris initia concorditer pepigerunt quod nunquam mixto fruerentur amore, nisi libera utriusque voluntas et plena concordia postularet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 17:2)
Ipse Deus rem prosequitur, producit in actum Que pepigit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:2)
Collocatis itaque tentoriis, dux de regno Hungariae reductus, et suis restitutus est, referens quantam ei rex curam et honorem exhibuerit, et omnia, quae cum rege et principibus ejus pactus sit, et quomodo frater ejus Baldewinus a rege in obsidem cum uxore et familia requisitus sit, donec populus cum silentio et pace transeat, alio qui nullam sibi dari licentiam transeundi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 10:2)
Deinde diversis colloquiis et consiliis inter se habitis, Boemundus homo imperatoris factus est, cum juramento et fide data pactus cum eo quod nihil de regno ejus sibi retineret, nisi ex ejus gratia et consensu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:4)
Quapropter te hoc in foedere, quod frustra pepigimus, jam deceptum credas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:4)
Tandem quidam principes qui, audita Baldewini industria et nobilitate, foedus cum eo pepigerant, viri Armenii, quorum alter Fer, praepositus Turbaysel, alter Nicusus nomine dictus est, cujus castra et praesidia spatiosa Turbaysel adjacebant, intellecta perfidia Pancratii, quam cum Turcis moliebatur, scientes eum virum noxium et facilem, Baldewino retulerunt, asserentes si tali viro et tam facinoroso, imperatoris perjuro, longius praesidium Ravenel crederet, in brevi terram quam subdiderat posse amittere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 36:1)
Multam et innumerabilem pecuniam pactus sum illi dare;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:6)
Hanc conventionem et consilium ad finem pertraham, et quod pactus sum traditori, ex meo sine dilatione conferre paratus sum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:11)
Dux, filio illius obside accepto, fidem et amicitiam cum illo pepigit, et se ad omnia adversantia sibi auxiliari et nunquam deficere, stabili juramento promisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION