라틴어 문장 검색

Quod autem supponitur, quia Filius hominis est, ex quo divinum maxime pendeat judicium, declarat secundum quod ipse Filius protestatus est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:15)
quod scilicet ex dissectione numerorum, caeterarum rerum vestigatio doctrinaque pendeat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:8)
Sicque disposito opere, cum singuli certatim insudant pro virium facultate, sanctus martyr eos ligat in ipso suo conamine, ut nec pedem loco possent movere nec arreptum officium deserere, sed alius cum sua scala penderet sullimis in aere, alius palam incurvus fossor fieret, qui ad id operis furtivus venisset.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:8)
Nec vobis videatur absurdum quod taliter vobis exposui 'exigit, id est exigere debet', quia quoddam evangelicae legis verbum, ex quo tota lex et prophetae pendere dicuntur, eodem modo docemur exponere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:15)
Instantis quidem enodatio quaestionis ex mulieris potius pendet arbitrio vel voluntate quam ex regularis intellectu praecepti vel amoris speciali mandato.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:2)
Nam quaecunque aliae ad hunc articulum sunt causae valentes, ex his quae diximus pendere videntur et suam ex eis originem sumunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:20)
Et si mulier quidem tali errore prolapsa indigno se obligavit amanti, omni debet inniti labore improbum coamantem bonis moribus reformare et a male consuetis penitus revocare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 12:2)
Custos vero Britonem in palatii secreta deduxit, ubi aurea columna pulcherrima residebat, quae universam palatii congeriem sustinebat, in qua etiam quaesita chirotheca pendebat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 20:1)
Canities mento pendet:
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 8:1)
Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro Desertas fossas, et castra minantia castris Rusticus invertit, tacita formidine lustrans Horroremque loci, et funestos stragibus agros.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:1)
Ut vario anfractu, et disjectis undique saxis Maenia discedunt, scopulisque immane minantur Desuper horrificis, et formidabile pendent!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:2)
Armorum pendet fortuna:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 11:5)
Hic, ubi graminea in latum sese explicat aequor Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum solem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae, Improba falx noctis parva incrementa prioris Desecat, exiguam radens a cespite messem:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:1)
Inter utramque hanc amicitiam, memoria praeeunte discernens, video priorem inniti magis affectui, alterum rationi;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:13)
Cum sic in dubio mens pendet, fluctuat, heret, In medium cuncta medians Concordia sese Profert, in cuius facie deitatis ymago Splendet et humani fastidit tedia uultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION