라틴어 문장 검색

Ales diei nuntius lucem propinquam praecinit;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum1)
nil est dulcius ac magis saporum, nil quod plus hominem iuvare possit, quam vatis pia praecinentis orsa.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum37)
"cultrum in lacertos exerit fanaticus sectisque Matrem bracchiis placat deam, furere ac rotari ius putatur mysticum;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1436)
ut mala quem scabies aut morbus regius urget aut fanaticus error et iracunda Diana, vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam qui sapiunt, agitant pueri incautique sequuntur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:1)
adeo iactare id et comas excutientem rotare fanaticum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 218:4)
ipse madens oculis, umbrarum animaeque sacerdos, praecinerem gemitum, cui te nec Cerberus omni ore nec Orpheae quirent avertere leges.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum22)
"quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit, ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus, ipse nihil certum sagis clangoribus aether praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권104)
Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, Te dicor votis eripuisse meis, Ipseque te circum lustravi sulphure puro, Carmine cum magico praecinuisset anus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 56)
Nec mihi sunt sortes nec conscia fibra deorum, Praecinit eventus nec mihi cantus avis:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 82)
atque tubas atque arma ferunt strepitantia caelo audita et lucos praecinuisse fugam:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 535)
ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota conlucens velut fanatico instincta furore cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 359:1)
tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iovis vesci quod traditum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 425:2)
tunc concursus populi factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem vagarentur, restitutumque in aede vescendi ius iis qui sacris praecinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 430:1)
iam subeuntibus armatis muros fanatici Galli primum cum sollemni habitu ante portam occurrunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 97:1)
transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque eius regionis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 231:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION