라틴어 문장 검색

Verum catarrhus simul in pulmones delatus eos tabe infecit, adeo ut ter in anno (quasi perodis certis), praecipue autem vere, magnas experiretur accessiones et labores phthisis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:14)
Si compatiatur afflictis, nobilitat sua praecordia, quae non secus atque celebrata illa arbor per sua vulnera balsamum exudat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:44)
ita mortui demum praecordia et viscus omne in conspectum latrocinantis medici dari utique necesse est tale, quale mortui sit, non quale vivi fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium126)
aliud sudore digeri, aliud tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium198)
sed oriuntur quoque eo tempore febres incertae, lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci ΦΘΊΣΙΝnominant, urinae difficultas, quam ΣΤΡΑΓΓΟΥΡΊΑΝappellant, tenuioris intestini morbus quem ileon nominant, levitas intestinorum, qui lienteria vocatur, coxae dolores, morbi comitiales.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장24)
At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장47)
Adulescentia morbis acutis item comitialibus tabique maxime obiecta est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장61)
Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item viscerum et laterum dolores fatigant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장65)
si praecordia eius sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장5)
Periculosum etiam est post arcuatum morbum febrem oriri, utique si praecordia dextra parte dura manserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장17)
Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장10)
Si ora venarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장52)
Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장53)
aut ubi raro quis et vehementer spirat, venasque concitatas habet praecordiis duris et tumentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장65)
post nimias destillationes tabes, post lateris dolorem vitia pulmonum, post haec insania;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장78)

SEARCH

MENU NAVIGATION