라틴어 문장 검색

hic ergo cum dicit 'levi de marmore tota Puniceo stabis suras evincta cothurno', eodem modo et de Priapo dictum debemus accipere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 3112)
non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam puniceam Getico sanguine fecit aquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 76)
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aves, semiustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pleiades incipient humeros relevare paternos, quae septem dici, sex tamen esse solent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권112)
"lilia deciderant, violas arere videres, filaque punicei languida facta croci, saepe mihi Zephyrus dotes corrumpere noli ipsa tuas dixit:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권194)
sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권473)
Vel quae qui redemi Romano turpe putavit, A duce Puniceo pertulit , ipse feras . Nec tibi subsidio praesens sit numen , ut illi , Cui nil Rhoetei profuit ara Iovis . Utque dedit saltus de summa Thessalus Ossa, Tu quoque saxoso praecipitere iugo .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 13:7)
Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit cornuaque extremae velut evanescere lunae, iungere equos Titan velocibus imperat Horis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:3)
Icta dedit gemitum, tractoque a corpore ferro candida puniceo perfudit membra cruore, et dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 47:6)
Nox ubi consumpta est (aurora rubescere prima coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:10)
Belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus ore vomit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 72:3)
vidit, et ille rubor, quo matutina rubescunt tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 52:3)
Puniceus de mole cruor manabat, et intra temporis exiguum rubor evanescere coepit fitque color primo turbati fluminis imbre purgaturque mora;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 76:3)
arbor onus tremefacta suum deciduo gravis imbre pluit puniceosque iacit cumulos.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum22)
tecta corusca super rutilant de laquearibus aureolis saxaque caesa solum variant, floribus ut rosulenta putes prata rubescere multimodis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.55)
his persecutor saucius pallet, rubescit, aestuat insana torquens lumina, spumasque frendens egerit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.64)

SEARCH

MENU NAVIGATION